Latin
1.81
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.81
Not analysed yet
[1127. 7. 1] His taliter omnibus superius narratis evolutis, predictus pontifex Honorius nihil utilitatis et virtutis erga civitatem Beneventanam agere deprehendens, consilio salutis accepto, tertio kalendas Ianuarias Capuanam civitatem adivit; continuo predictus Robertus princeps officiosissime illum excipiens ad palatium episcopii Capuani gaudio magno eum castrametari precepit. [1127. 7. 2] Nec mora, prefatus pontifex Honorius archiepiscopos et abbates arcessiri mandavit, quatenus ad principis convenirent unctionem; qui vero euntes die statuto exultatione ingenti ad Capuanam ecclesiam convenere. [1127. 7. 3] Archiepiscopus itaque Capuanus iuxta predecessorum suorum privilegium, presente tali et tanto pontifice Honorio cum turba virorum religiosorum, quae convenerat, et episcoporum conventu, predictum Robertum in principatus honorem inunxit et confirmavit. [1127. 7. 4] O quantus exultationis, et gaudii affuit effectus! [1127. 7. 5] Celorum regem testamur viventem, neminem principum vetustorum tali iubilatione et iucunditate stabilitum fuisse; audivimus profecto, sicut ex eorum qui interfuere, comperimus testimonio, quinque milia virorum ad tanti principis unctionem convenisse! [1127. 7. 6] Pontifex autem Honorius tantam episcoporum et proborum virorum multitudinem aspiciens, principe illo sacrato, eminentiori ascendens loco taliter exorsus est: [1127. 7. 7] "Domini et carissimi fratres, sicut vestra cognovit caritas, diu est, quo Romanam Sedem relinquens apud civitatem Beneventanam, quae specialis Romanae attinet Sedi, pacificus venerim, et omnibus abiectis tempestatibus, circa convicaneos nostros hospitatus sum. [1127. 7. 8] Biduo autem post nostri adventus presentiam Rogerius comes, Beati Petri adversarius, circa civitatem Beneventanam milites fere quatringentos ob civitatis ruinam et nostri dedecus inauditum induxit; qui vero horis omnibus civium bona depredati sunt et eorum possessiones assidue incisioni posuerunt. [1127. 7. 9] Nos autem universas illorum sustinentes afflictiones, ut ab illorum desisterent pertinacia, excogitavimus; insuper etiam predictus comes Rogerius cum Ugone Infante et Raone de Ceppaluni pro civitatis Beneventanae detrimento gravissime confederatus est, existimans nos timori eius succumbere, et nefandis eius petitionibus operam dare; Ugo itaque et Rao, coniuratione tali alligata, cotidie confinia civitatis igne ferroque consumere ceperunt. [1127. 7. 10] Nos autem omnia, quae ingerebantur, aspicientes, solam Dei omnipotentis misericordiam prestolantes, celestis regis auxilium et beati Petri invocamus. [1127. 7. 11] Deinde, ne civitas prorsus turbaretur Beneventana talibus commota afflictionibus, militum amicorum depoposci iuvamen; sicque, prout potuimus, obsistere cepimus eorum pertinaciae. [1127. 7. 12] Cumque pro quibusdam imminentibus negotiis civitatem Troianam adissemus, prefatus Rao de Ceppaluni Beneventanos cives, qui ob vindicandas, quas passi fuerant, contumelias die festivitatis beati Martini circa eiusdem Raonis confinia exierant, ira divina et furore celitus adveniente, ducentos fere captivos tenuit et in ima carceris, denudatis corporibus, alligavit. [1127. 7. 13] Deinde quosdam captivorum civium Ugoni Infanti, viro nefandae memoriae et tiranno orribili, ut cruciatibus et suppliciis afficerentur, donavit; qui vero Ugo, dentibus eorum radicitus evulsis et membratim dilaceratis, pretio eorum accepto, distraxit; eos vero, quos Rao ipse detinuit, periculo famis et frigoris iugiter affligere non desistit. [1127. 7. 14] Quid multa? Universa, quae excogitari possunt, convicia Beneventanis captioni positis inferuntur. [1127. 7. 15] Preterea die noctuque minantur, ut comitem illum Rogerium anathemati deditum supra civitatem inducant Beneventanam, et de Beati Petri virtute eductam, suae obtineant ditioni et potestati. [1127. 7. 16] Insuper vobis omnibus, qui civitatum dominia et castrorum vigores tenetis, terroribus multis variisque tempestatibus minitatur, quatenus unicuique vestrum munitiones, et in quibus confiditis arces, auferat et secundum eius velle vitam vestram disponat, et prout vult et quomodo vult, de civibus peregrinos faciat et de viris locupletatis pauperes statuat, et egenos. [1127. 7. 17] Nos itaque mentis suae iniquitatem et excogitationes quibusdam signorum coniecturis per eos, qui hactenus perpessi sunt, cognoscentes, longe lateque vitavimus, et pollicitationes suas tanquam virus mortiferum fugientes nullo modo paruimus neque, ut ita dicam, auribus percipere dignati sumus. [1127. 7. 18] Auri quippe et divitiarum quantas pollicitus est cumulationes, dumtaxat si ei ducatus honorem largiri vellemus, divitiarum sane illarum multimodas evitans promissiones, tum pro Romanae Sedis honestate, quam conservare certavi, tum pro vestri exilii, quod horis omnibus terrore expavi, Deum omnium factorem seculorum, qui renes scrutatur, et corda, deieci et dedignatus sum! [1127. 7. 19] Pro vestra credatis confusione et expulsione divitias tantas promiserit, excogitans ad eius libitum me usquequaque devolvere, et consensum vestrae largiri exulationi! [1127. 7. 20] Ego vero dilectionis vestrae vinculum amplexatus, mori prius vobiscum elegerim, quam eius pollicitationibus nefandis adherere. [1127. 7. 21] Vitam igitur mortisque asperitatem, carissimi confratres et filii, in vestra tenetis electione et voluntate, dummodo pugnare velitis, et vigorem honestatis tueri adinvicem exestuatis. [1127. 7. 22] Prudentiam vestram certissimum expertus sum, nihilque restat nisi, omni desidia abiecta et cordis torpore deposito, Romanae Sedis dignitatem, quae pro vobis omnibus assidue intervenit, defendatis, et vobis ipsis, quem tenetis vigorem, et filiis vestris conservare conemini. [1127. 7. 23] Subvenite itaque, viri fortissimi et bellatores perspicui, et dum tempus prosperitatis succedit, viribus cunctis iustitiae, quam amplectimur, severitatem ad ardua sublevemus! [1127. 7. 24] Deus enim, qui iustitiae via est, et lux veritatis, et beati Petri apostoli interventio nos cotidie liberabit, et auxilium a sancto eius solio pietate assueta largietur".