Latin
1.82 to 1.83
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.82-83
Not analysed yet
[1127. 8. 1] Haec et multa his similia pontifice Honorio, lacrimis irrigantibus, predicante, vox militum populique omnis, qui convenerat, efficitur, et una concordia clamavere se suaque omnia pro Beati Petri fidelitate et sua tradituros. [1127. 8. 2] Novissime Robertus, noviter princeps statutus, coram omnibus taliter pollicetur: [1127. 8. 3] "En, pater venerabilis, et personam, quam aspicis, et totius principatus mei, quem tradidisti, virtutem tuae committo ditioni et ad tuum imperium omnia subiacebunt!" . [1127. 8. 4] Idipsum Rainulphus comes, et multi alii proceres et episcopi, qui convenerant, pollicentur. [1127. 8. 5] O quales, lector, promissiones, si adesses, aspiceres, et quae ex eorum promissis oriebantur lacrimationes quas, si universas enarrare voluissem, fastidium auditoribus generaretur. [1127. 8. 6] Audiens autem Apostolicus Honorius multitudinem illam ad eius exorationes consentaneam dedisse concordiam, salvatori omnium Deo, et beatis apostolis Petro et Paulo, gratias egit, qui in se sperantibus subvenit et cotidianum prebet auxilium. [1127. 8. 7] Continuo et ex auctoritate divina, et beatae Mariae Virginis et sanctorum apostolorum meritis talem eis impendit retributionem: eorum videlicet, qui delictorum suorum penitentiam sumpserint, si in expeditione illa morientur, peccata universa remisit; illorum autem, qui ibi mortui non fuerint, et confessi sunt, medietatem donavit. [1127. 9. 1] Audiens itaque prefatus princeps et comes Rainulphus tanti beneficii gratiam ab Honorio pontifice prolatam, alacritate ingenti locupletati cum universis, qui convenerant, ad eorum propria secesserunt; nec mora, totius sui principatus orbem et comitatus, preconibus tonantibus, feriunt, ut unusquisque ad pontificis paretur solatium; populus autem universus eorum imperio consensit. [1127. 9. 2] Accesserunt interea predictus princeps et comes Rainulphus ad pontificis presentiam et ei salutis consilium inventum intimavere: prius videlicet Ugonem Infantem a comite illo conveniri oporteret, quoniam quidem, datis inter se et acceptis securitatibus, alligati videbantur; Apostolicus autem dictis illorum et assensum prebuit, et eorum fidem commendavit. [1127. 9. 3] Confestim quosdam suorum procerum comes ille accipiens ad Ugonem conveniendum, ut iustitiam ei sequatur, delegavit, addens in mandatis, ut obsides et fideiussores acciperet quatenus, securitate omni adhibita, curiam comitis ad iustitiam faciendam veniret. [1127. 9. 4] Quid multa? Neque obsides voluit, nec curiam comitis adivit; comes igitur protinus omnia pontifici Honorio patefecit.