Latin
1.85 to 1.87
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.85-87
Not analysed yet
[1127. 11. 1] Quibus ita peractis, Gualterio Tarentino precepit archiepiscopo, ut Beneventum veniens civitatis negotia studiose curaret, et eius consilio civitatis tueretur complexio. [1127. 11. 2] Super etiam rectori prefato mandavit, ut solidos de regalibus acceptos archiepiscopo illi committeret, de quibus milites civitatis armarentur, et auxilium secundum vires oriretur; rector itaque solidos illos militibus largiri distulit, dum usque literis propriis mandatum accepisset; et imperio accepto, equitibus solidos illos largitus est. [1128. 1. 1] Anno millesimo centesimo vicesimo octavo Dominicae Incarnationis, et quarto anno pontificatus domini Honorii papae, mense Martio, sexta indictione. [1128. 1. 2] Hoc anno, papa Honorius venit Beneventum cum ducentis militibus Romanorum, et invenit Robertum principem Capuanum et comitem Rainulphum cum exercitu magno et civium Beneventanorum multitudine super castellum Turris Palatii, et illud valde expugnantes et obsidentes; quod castellum erat Ugonis Infantis. [1128. 1. 3] Ugo etenim ipse contra predictum principem et comitem Rainulphum instabat, et castro illo sic obsesso et mirabiliter expugnato, dominus, qui illud observabat, quia illud defendere non valebat, in potestate principis et comitis illud tradidit. [1128. 2. 1] Quibus ita peractis, predictus Apostolicus Honorius audiens comitem Rogerium Siculorum contra eius voluntatem et fidelitatem cotidie insistere et Apuliae partes detinere, Robertum principem nomine et comitem submovit ut, exercitu congregato, super comitem illum Rogerium festinent. [1128. 2. 2] Quid multa? Simul cum principe et comite illo Apuliam descendit predictus Apostolicus, et Grimoaldum Barensem et Tancridum vocari precepit, ut omnes unanimiter adversus comitem Siculorum insistant; quod et factum est. [1128. 2. 3] Comes itaque Rogerius, sentiens Apostolicum cum exercitu valido militum et peditum et baronibus illis adversus se venientem, in montana secessit, devitans Apostolici virtutem, ne aliquo modo aliquid ei sinistrum contingeret; et sic per quadraginta dies Apostolicus ille ardenti sole mensis Iulii fatigatus circa comitem illum obsedit. [1128. 2. 4] Interea predictus princeps, quia delicati corporis erat et laborem sustinere non poterat, cepit a fidelitate Apostolici declinare, excogitans qualiter castra eius dimitteret et ad propria repedaret; et tentoria sua amoveri fecit et iter arripere conabatur. [1128. 2. 5] Apostolicus itaque principis fraudem, et aliorum baronum, deprehendens, pactis intervenientibus, ducatum predicto comiti Rogerio per cancellarium Aimericum et Cencum Fraiapanem se daturum promisit, et ut comes ille circa Beneventum veniret, ibique ducatus honorem ei firmaret. [1128. 2. 6] Et his actis, Beneventum Apostolicus ille revertitur, et comes ille, exercitu suo aggregato, Beneventum venit et in monte Sancti Felicis castrametatus est. [1128. 2. 7] Inde, pactis inter se compositis et promissionibus adimplendis, predictus Apostolicus in octavo die Assumptione sanctae Mariae ducatus honorem comiti illi in conspectu fere viginti milium hominum largitus est, ad pontem scilicet Maiorem, iuxta fluminis ripam, post solis occasum: multis enim negotiis intervenientibus, dies ille totus disputando inter se consumptus est. [1128. 2. 8] Et quia comes ille civitatem Beneventi introire dubitabat, ideo predictus Apostolicus foris, ut dictum est, ad pradictum pontem exivit et ducatus ei tribuit honorem. [1128. 2. 9] Et ducatu accepto, dux ille sacramento iuravit non esse in facto vel consensu, ut beatus Petrus, et dominus papa Honorius eiusque successores cattholici civitatem Beneventanam perdant, et principatum Capuanum non capiat vel permittat ad capiendum; et his omnibus actis, Salernum revertitur et Siciliam repedavit.