Latin
1.84
Falcone di Benevento, Falcone DI Benevento Chronicon Beneventanum 1.84
Not analysed yet
[1127. 10. 1] Deinde prefatus princeps et comes, sicut polliciti sunt, militum copiosam manum et peditum innumeram multitudinem arripiens super castellum ipsius Ugonis Infantis, nomine La Pellosa, commeavit. [1127. 10. 2] Audiens Guidelmus, tunc rector Beneventanus, castellum illud sic obsessum fuisse, civitatis totius partes voce preconis intonuit quatenus, armis eductis, ad expeditionem illam properarent; populus itaque paratus ad necessaria expeditionis citissime festinavit; triduo autem post prefatus rector, sumptis secum fere duobus milibus hominum, super castellum illud tetendit. [1127. 10. 3] Cumque sic acriter castellum illud obsessum fuisset, silva, quae ob ipsius castri tuitionem longo ex tempore surrexerat, celeriter incisa et in ignem est conversa. [1127. 10. 4] Deinde Beneventanus populus unanimiter aggregatus castri illius agreditur munitionem, et eo agresso, viriliter expugnatum est: capi quidem et comburi potuisset, dummodo comitis Rainulphi auxilium subveniret; sed quia comes ille, prout poterat, auxiliari noluit, Beneventanus populus ad eorum castra fatigatus revertitur. [1127. 10. 5] Altera autem die adveniente, Beneventanus aspiciens populus comitis auxilium, et principis, non ita viriliter adesse, prout polliciti sunt Apostolico, pavore tedioque correpti super talibus dilationibus mirabantur. [1127. 10. 6] Mane autem facto, predictus princeps tentorium suum et apparatus eius amoveri precepit; deinde comes Rainulphus pro tempore nivali et periculoso instanti manere in tanta excusabat expeditione; sicque una cum principe discessit. [1127. 10. 7] Rector igitur illorum deprehendens excusationes, ut populus omnis ad civitatem reverteretur, precepit: nec mora, iussa sumentes cursu rapido repedaverunt; obsidio autem illa quarto kalendas Februarii facta est. [1127. 10. 8] Prefatus itaque pontifex, qui apud Montem Sarclum morabatur, castrum illud sic dimissum fuisse deprehendens, et pollicitationes principis et comitis non circa eum prospere commorari, dolore inaudito turbatus, ultra quam credi potest, condoluit infremendo; continuo iter arripiens Romanos fines adivit. [1127. 10. 9] Princeps itaque et comes dolosas suas machinationes circa pontificem excusabant Honorium; Apostolicus autem universa, quae facta fuerant, et audita, cordis secreto conservans torvo, ut ita dicam, lumine circa eos aspectans, sicut mente conceperat, festinavit.