Latin
1
Faustinus, In Codicem Canonum Et Constitutorum Eccleasiae Romanae Recepta 1
Unproofread scanNot analysed yet
Sufficiebat fides conscripta apud Nicaeam adversus haeresim Arianam: sed quia pravo ingenio quidam sub illius fidei confessione impia verba commutant, nobis invidiam facientes, quod veluti haeresim Sabellii tueamur; paucis et contra Sabellium primae fidei confessione signamus, et contra hos qui sub nomine catholicae fidei impia verba defendunt, dicentes tres esse substantias; cum semper catholica fides unam substantiam Patris et Filii et Spiritus sancti confessa sit.