Latin
2
Faustinus, In Codicem Canonum Et Constitutorum Eccleasiae Romanae Recepta 2
Unproofread scanNot analysed yet
Nos Patrem credimus, qui non sit Filius, sed habeat Filium de se sine initio genitum, non factum; et Filium credimus, qui non sit Pater, sed habeat patrem, de quo sit genitus, non factus; et Spiritum sanctum credimus, qui sit vere Spiritus Dei. Unde et divinae Trinitatis unam substantiam confitemur; quin qualis esi Pater secundum substantiam; talem genuit et Filium: et Spiritus sanctus, non creatura exsistens, sed Spiritus Dei, non est alienus a substantia Patris et Fili; sed est ejusdem et ipse substantiae cum Patre et Filio, sicut ejusdem deitatis. Nam qui nos putant esse Apollinaristas, sciant quod non minus Apollinaris haeresim exsecramur quam Arianam. Miramur autem illos catholicos probari posse, qui Pati is et Filii et Spiritus sancti tres substantias confitentur. Sed et si dicunt, non se credere Filium Dei, aut Spiritum sanctum creaturam, tamen contra impiam fidem sentiunt, cum dicunt tres esse substantias: consequens est enim, ut tres deos confiteantur, qui tres substantias confitentur. Quam vocem semper Catholici exsecrati sunt.