Latin
14
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 14
Not analysed yet
14] Per confinia Armeniarum primum sub Lucio Lucullo Romana trans Taurum transmissa sunt arma. Phylarchi Saracenorum in Osroene superati cessere. In Mesopotamia ab eodem Lucullo Nisibis capta est. Postea per Pompeium eadem loca armis obtenta sunt. Syriae et Phoenice, bello a Tigrane, Armeniorum rege, receptae sunt. Arabes et Iudaei in Palaestina victi sunt. Ad extremum sub Traiano principe, regi maioris Armeniae diadema sublatum est, et per Traianum Armenia, Mesopotamia, Assyria, et Arabia, provinciae factae sunt; ac limes Orientalis supra ripam fluminis Tigridis institutus est. Sed Hadrianus, qui successit Traiano eius invidens gloriae, sponte sua Armeniam, Mesopotamiam et Assyriam reddidit, ac medium inter Persas et Romanos Euphratem esse voluit. Sed postea sub Antoninis duobus, Marco et Vero, et Severo Pertinace, ceterisque principibus Romanis, qui adversus Parthos eventu vario dimicaverunt, quater amissa, quater recepta Mesopotamia est: ac Diocletiani temporibus, victis prima congressione Romanis, secundo autem conflictu superato rege Narseo, uxore eius ac filiabus captis, et cum summa pudicitiae custodia reservatis, pace facta, Mesopotamia est restituta: et supra ripam Tigridis limes est reformatus; ita ut quinque gentium trans Tigridem constitutarum ditionem adsequeremur: quae conditio foederis in tempus divi Constantini conservata duravit.