Latin
15
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 15
Not analysed yet
15] Scio nunc, inclite princeps, quo tua vergat intentio. Requiris profecto, quoties Babyloniae et Romanorum arma collata sint, et quibus vicibus sagittis pila contenderint. Breviter eventus enumerabo bellorum. Furto hostes in paucis invenies esse laetatos; vera autem virtute semper Romanas probatas extitisse victorias. Primum a Lucio Sulla proconsule Arsaces rex Parthorum propulsatus, missa legatione, amicitiam populi Romani rogavit, ac meruit. Lucius Lucullus Mithridatem, regno Ponti exutum, ad Armeniam prosecutus, est. Tigranem, Armeniorum regem, cum decem septem millibus quingentis clibanariis, et centum viginti millibus sagittariorum, ipse cum decem et octo millibus Romanorum vicit. Tigranocertam, maximam Armeniae civitatem, expugnavit; et Madenam, opimam Armeniorum regionem, obtinuit. Inde per Melitenam ad Mesopotamiam descendit: Nisibim cum fratre regis cepit. Tendere in Persas paratus successorem accepit.