Latin
5
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 5
Not analysed yet
5] Hispanis primum auxilium adversus Afros per Scipiones tulimus. Rebellantes Lusitanos in Hispania per Decimum Brutum continuimus; et usque Gades ad Oceanum mare pervenimus. Post ad Hispanos tumultuantes (?) Sylla cum exercitu missus, eos vicit. Celtiberi in Hispania saepe rebellavere: sed, misso iuniore Scipione, cum excidio Numantiae subacti sunt. Omnes prope Hispaniae, occasione belli Sertoriani, per Metellum, et Pompeium in deditionem acceptae sunt: postea, prorogato in quinquennium imperio, a Pompeio perdomitae sunt. Ad extremum quoque ab Octaviano Caesare Augusto Cantabri et Astures, qui freti montibus resistebant, deleti sunt. Ac per omnes Hispanias sex nunc sunt provinciae: Tarraconensis, Carthaginensis, Lusitania, Gallaecia, Baetica. Trans fretum etiam in solo terrae Africae, provincia Hispaniarum est, quae Tingitanica Mauretania cognominatur. Ex his Baetica et Lusitania consulares; ceterae praesidales sunt.