Latin
6
Festus, Festi Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani 6
Not analysed yet
6] Cum Gallis gravissima bella populus Romanus habuit. Galli enim etiam illam partem Italiae, in qua nunc Mediolanum est, usque ad Rubiconem fluvium tenebant; in tantum viribus freti, ut Romam ipsam bello peterent; et, aoesis exercitibus Romanis apud Alliam fluvium, moenia urbis intrarent; Capitoliumque obsiderent; ad cuius arcem sexcenti nobiles, et senatores confugerant, qui mille auri pondo se ab obsidione redemerunt. Postea Gallos victoria remeantes, Camillus, qui in exilio erat, collecta de agris multitudine, oppressit; et aurum ac signa, quae Galli ceperant,reportavit. Cum Gallis multi consules, praetores, ac dictatores eventu vario conflixerunt. Marius Gallos de Italia expulit, et transcensis Alpibus, feliciter adversus eos pugnavit. Caius Caesar cum decem legionibus, quae quaterna millia militum Italorum habuerant, per annos octo ab Alpibus ad Rhenum usque Gallias subegit: cum barbaris ultra Rhenum positis conflixit: in Britanniam transivit; decimo anno Gallias, et Britannias tributarias fecit. Sunt in Gallia cum Aquitania, et Britanniis, decem et octo provinciae: Alpes Maritimae, provincia Narbonensis, Viennensis, Novempopulana, Aquitaniae duae, Lugdunenses duae, Alpes Graiae, Maxima Sequanorum, Germanicae duae, Belgicae duae: in Britannia, Maxima Caesariensis, Flavia, Britannia prima, Britannia secunda.