Latin
10.1 to 10.4
Ficino, Opera omnia 10.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus, in hoc cognoscimus, quòd in Deo manemus, &ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis, &nos uidemus &testificamur, quod pater misit filium suum, saluatorem mundi, &nos cognouimus, &credidimus ueritati, quam habet Deus in nobis. Item alibi, qui uidit, testimonium perhibuit, &uerum est testimonium eius, &ille scit, quia uera dicit. Item, Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his, &scripsit haec, &scimus testimonium eius uerum esse. Sed uide insuper quanta asseueratione proclamet: In principio erat uerbum, &uerbum erat apud Deum, &Deus erat uerbum, hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, &sine ipso factum est nihil, quòd factum est, in ipso uita erat, &uita erat lux hominum, lux in tenebris lucet, &tenebrae eam non comprehenderunt. Rursus alibi: Nunc clarificatus est filius hominis, &Deus clarificatus est in eo, si Deus clarificatus est in eo, &Deus clarificabit eum in semetipso, &continuo clarificabit eum. Nescio quis possit simplicius quicquam pronuntiare simul &efficatius affirmare. Con cludemus uerba loannis cum hac eius indubitata sententia: Ego uos in ueritate diligo, &non ego solus, sed omnes qui cognouerunt ueritatem propter ueritatem, quae permanet in nobis, &nobiscum erit in aeternum. lacobus duodecim tribubus dispersis ita loqui tur: Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis, scientes quod probatio fidei uestrae patientiam gignit, patientia autem opus perfectum habet, ut si tis perfecti &integri in nullo deficientes. Si quis autem uestrum indiget sapientia, postu let à Deo, qui dat omnibus affluenter, &non improperat, &dabitur ei, postulet autem ia fide nihil haesitans. Et paulò pòst. Omne datum optimum, &omne donum perfectum de sursum est, descendens à patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec uicissitudinis obumbratio. Voluntariè enim genuit nos uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Audiamus &Petri fiduciam: Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta populus acquisitionis, ut uirtutis annuncietis eius, qui de tenebris uos uocauit in admirabile lumen suum.