Latin
9.5 to 9.8
Ficino, Opera omnia 9.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Audi piscatorem illum loannem Euangelistam. Quod fuit ab initio, quod audiuimus, quod ui dimus oculis nostris, quod inspeximus, &manus nostrę contrectauerunt de uerbo uitę, &uita ipsa innotuit, &uidimus, &testamur, &annunciamus uobis uitam aeternam, quę erat apud patrem, &apparuit nobis. Quòd uidimus, &audiuimus, annunciamus uobis, ut &uos societatem habeatis nobiscum, &societas nostra sit cum patre &filio eius lesu Christo. Et haec scribimus uobis, ut gaudeatis, &gaudium uestrum sit plenum, &haec est annunciatio quam audiuimus ab eo, &annunciamus uobis, quòd Deus lux est, &tenebrae in eo non sunt ullae. Rursus in ijs considera, quanta affirmatione loquatur: Deus testificatus est de filio suo, &hoc est testimonium, quod uitam aeternam dedit nobis Deus, &haec uita in filio eius est, qui habet filium, habet uitam, qui non habet filium Dei, non habet uitam. Haec scribo uobis, ut sciatis quòd uitam habetis aeternam, qui creditis in nomine filij Dei, &hęc est fiducia quam habemus ad Deum, quoniam quodcunque petierimus secundùm uoluntatem eius, audit nos, &scimus quòd audit nos, quicquid petierimus, scimus quòd habemus petitiones, quas postulamus ab eo, scimus quod qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conseruat eum, &malignus non tangit eum. Scimus quod ex Deo sumus, &mundus totus in maligno positus est, &scimus quòd filius Dei uenit, &dedit nobis sensum ut cognoscamus uerum Deum, &simus in uero filio eius. Hîc est uerus Deus &uita aeterna. Item, tres sunt qui testimonium dant in coelo, pater, uerbum, &spiritus &ij tres unum sunt, &tres sunt qui testimonium dant in terra. spiritus, aqua, &sanguis. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est. Nolite mirari fratres, si odit uos mundus, nos scimus quòd translati sumus de morte ad uitam.