Latin
100.1 to 100.4
Ficino, Opera omnia 100.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII. VSse Deum, &esse unum, primumque &infinitum uirtute, duratione, spatio, per sui periora monstrauimus, ex quibus confirmatum est illud, quod in libro de ueritate &opinione dixit de Deo Parmenides Pythagoreus, ὃν ἐν ἀκίνητον ἅπειρον, id Sest, ens unum immobile infinitum. Hinc uerò Deum agere omnia &seruare, &omnib. omnia operari, deinceps ita probabimus. Si Deus est unitas simplicissima, ar que hęc ina sola in natura est, quia est summa, quicquid est pręter Deum, multiplex est &compositum. Multitudo autem omnis ab unitate, &omnis compositio à simplicium puritate descendit. Si Deus est summa ueritas, &sine ueritate esse potest nihil, quomodo enim erit quiequam, nisi &reuera sit id quod esse dicitur, &uerum sit ipsum esse, à Deo cuncta proficuicuntur. Si Deus est summa boniias, atque haec per sui naturam summopete sese communicat, cunctis sese Deus imparit. Ideoque bonum appetunt omnia, quoniam cum à bono sint nata, suam originem repetunt, ut unde effecta sunt, inde perficiantur. Nes quaelibet semper aliquid agunt, atque eo tempore magis, quò meliores in sua spe cie sunt, &illae maximè, quae in meliori sunt specie, &quaelibet pro uiribus sibi similia operantur, similia etiam si possunt in specie Et boni gratia operantur. Quapropter à bono per bonum ad bonum fit omnis in reo. quibuslibet actio. Igitur summa bonitas, quia bonitas est, agit, quia summa, agit semper, quia non est in specie aliqua terminata, sed aequem communis est omnibus speciebus, agit in omnes. Praeterea quoniam Deus non miscetur alicui, nullius proprius dux, sed communis existit. Si est communis, commune sibi competit munus. Esse ipsum rebus omnibus est commune. Esse igitur ubicunque sit, pendet ex Deo. Quod mysticè tetigit Zoroaster. εἰσι παὗτα πυρὸς ἐνὸς ἐκγιγαῶτα, Id est, omnia iunt ex uno igne genita. Insuper inferiora mundi corpora de non esse migrant in esse, &de esse transeunt in non esse. Superiora de alio esse mutantur in aliud, seu de alio essendi modo mutantur in alium. Propterea haec omnia ęquè se habent pernaturam suam ad esse atque non esse. Si nihil aliud sit super huiusmodi corpora, uel non accepissent esse unquam, uel si quando accepissent, iamdudum esse omnia desiuissem.