Latin
100.5 to 100.8
Ficino, Opera omnia 100.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Non accepissent, quoniam si aequè se habent pernaturam suam adesse, atque non esse, seipsa adesse, nequaquam deter minant. Iam pridem desiuissent, quia cum fluant natura sua, si non ab alio stabiliore detinerentur, iam dudum in nihilum defluxissent. Praeest ergo mobilibus mundi corporibus substantia incorporalis &stabilis. Haec si aequè se habet ad esse atque non esse, ut corpora, rursus indiget alio terminante. Tandem ergo una quaedam substantia sit oportet, quae sit necessario per seipsam, &haec simplex erit omnino. Quippe si componerentur ex partibus, non per se esset quidem, sed perpartium conspirationem atque per illum qui diuersas inter se partes conciliauisset. Imò aequè dissolutioni partium subiecta foret, ac fuit subiecta connexioni, ideoque non esset ex necessitate, cum per dissolutionem posset etiam quandoque non esse. Talis est utique Deus, substantia simplex, necessario per se subsistens. Quam ob causam Orpheus Deum appellauit necessitatem. δεινὴ γὰν αὐάγκν παῦτα κὶ ἀτεῖ, Id est, Forus necessitas omnibus dominatur. Si summa essendi necessitas Deus est, &quod summum est in quolibet genere, unum est duntaxat, nulla res praeter Deum erit talis essendi necessitas, Nempe si talem quoque esse uis angelum, ita ut duae sint summae necessitates, Deus, &angelus, declarare cogeris qua in re angelus differt à Deo. Non enim in ipsa essendi necessitate, nam in hac unum abs te ponuntur esse. gitur erit aliquid aliud praeter ipsam necessitatem in angelo, per quod à Deo differre queat. Quapropter non erit angelus summa necessitas, quando est non necessitas pura &sola, sed mixta. Quicquid autem est in aliquo genere summum, puram debet habere generis illius naturam, rebus alijs non immixtam, ne minuatur per mixtionem. Cogeris etiam respondere, unde habeat angelus illam necessitati addiram proprieratem, utrum à sui ipsius necessitate, an aliunde? Si primum detur, eandem proprietatem habebit Dęus à simili sui ipsius necessitate prouenientem. Ergo per illa à Dea Deo angelus non distinguitur. Si concedatur alterum, sequiturut aliunde propria angeli ipsius natura nascatur, quàm ab angelo, quia proprietate per quam distinguitur, extuinsecus adipiscitur. Quod autem aliunde pendet, non est necessariò per seipsum.