Latin
1004.4 to 1004.7
Ficino, Opera omnia 1004.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Deterioresque corporis dolores, quàm animi, uirtutes uerò &omnino quicquid aliud praeter uoluptatem sit eius gratia bonum, &expetendum esse. Et quaecunque mala uidentur doloris causa mala, fugiendaque uideri. Solam profectò uoluptatem propter se bonam, atque expetendam: dolorem uerò propter se malum, ac reijciendum: uoluptatem quoque &dolorem ex assensione, &compassione animi ad corpus contingere. Corpus namque uarijs diuersisque motibus agitari, his ue rò si lenes, blandique sint, assentiri animum atque id esse uoluptatem. Sin autem asperiori quadam corpus passione pulsetur, contrahi animum, &compati, atque dolere. Quamobrem in hac doloris uoluptatisque definitione, cum plerisque Platonicorum, Peripateticorumque consentiunt. Dissentiunt tamen caeteris nonnullis in rebus, ut ex ijs, quae retulimus esse potest perspicuum, &eo insuper, quod nec suaue quicquam, nam nec in suaue opinabantur, cę terum cuius uis rei, uel nouitate, uel uarietate, uel satietate laetari alios, alios angi. Opinio Fudoxi, quòd uoluptas summùm bonum. Cap. XII. Adem fermè est Eudoxi Architae auditoris sententia, ijs enim quas ponam rationibus uoluptatem summum bonum probat: quod expetendum est inquit id bonum uidetur. Quòd uerò magis expetitur melius. Quod denique maximè id maximum, ac summum esse bonnum, nemo utique dubitaret. Voluptatem uerò prae caeteris experi, è duob. patere arbitratur Nam nihil est ex omnibus quod uehementius, ardentiusque, quàm uoluptatem uiuentia concupiscant. Nec bonum est aliquod pręter eam, quod ab omnib. expetatur. Voluptatem quipoe non solum homines, uerum caetera quoque animalia omnia, infantes praeterea statim, ut nati sunt. Iuuenes deinde, ac senes affectant. Nihil autem e caeteris bonis, quod ab ijs omnib. ap peratur reperiri potest. Item quod est secundùm naturam maximè, summum id esse bonum nemo uel indoctus negaret, uoluptatem uerò potissimum naturae congruere, ex his patebit, quod gignantur animantes, ipsique adeò generationi necessaria sit, ut plerique ueterum Philosophorum plantas quoque inuicem utriusque sextus commistione coire, ac per uoluptatem gignere, surculosque emittere disputauerint, quodque eam uiuentia uix in lucem edita euestigio concupiscant ante, quàm, aut aliud quicquam appetant, aut consilio aliquo id, quod quaerunt eligere ualeant, uoluptatis praeterea illecebris ab ipso nutricis lacte, per omnem uitam nutrimur, educamur, atque augemur, huius delitijs erudimur, huius in gremio uitam agimus, haec cunctis sensibus innata est, ac uelut esca omnia uitae necessaria per ficiuntur officia, neque enim, aut quae pestifera sunt expellimus, aut quae utilia sine uoluptate consequimur, quapropter maximè naturae congruere, ac generi nostro familiarissima, (ut Aristoteles inquit) esse uidetur.