Latin
1004.8 to 1004.10
Ficino, Opera omnia 1004.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea bonum, quo latius est, eò diuinius est existimandum, cumque uoluptas omnibus animantibus competat, cunctisque bonis immista sit, que iis eam dubiter latissimè patere, &ubique diffundi, nec ulla sanè uirtus est, quae cęteris omnibus uirtutibus insit, aut cunctis animalibus natura conueniat, uoluptas autem omnibus uirtutibus immista est, nec ulla omnino uirtutum absque uoluptate inueniri potest. Ipsa uerò uoluptas absque uirtute in pluribus reperitur, nec esse potest ulla boni sine uoluptate possessio, ex quibus concluditur eam cunctis bonis infusam, proptereaque amplissimam, optimamque existere. Insuper nihil praeter uoluptatem, quod non ob aliud quiddam exspectamus. imò quod majus uidetur ob eam ipsam reliqua omnia concupiscimus, nec enim aliam ob causam ullam, quod bonum est affectamus, nisi ut eo tandem, si fieri ullo modo potest, acquisito fruamur, fruitionis ergo (ut ita loquar) gratia bona omnia perquiruntur, uoluptas autem, cum nihil aliud sit, nisi suauissima quaedam acquisiti iam boni fruitio, quis neget, eius gratia bona reliqua desiderari, nec ullus est, qui boni quippiam appetat, nili, ut id ipsum pro uiribus consequatur, nec consequi uult, nisi ut possideat, atque in eo suauissime requiescat, suauis autem illa quies, siue quietis illa suauitas, qua bonum iam nacti perfrui mur, uoluptas ab omnibus penè philosphantibus nominata est, eiusque gratia ut probaui mus, &bona omnia desiderantur, nec ulli uoluptas unquam potest conringere, nisi prius, quod cupierit, bonum consecutus sit, quasit, ut uoluptas bonorum adeptionem sequatur, cumque id, quod aliud necessariò sequitur, eius quoque finis existat, necesse est uoluptatem eum profectò finem, cuius gratia bona omnia petamus, existere, duo sunt igitur in Aristippi, Eudoxique disputatione praecipua, quod uidelicet uoluptas corporis potior sit, quam ansini, quodque in ipsa corporis suaui commotione omnis beatitudo consistat. Rationes Aristotelis contra Aristippum, &Eudoxum de uoluptate probant uoluptatem mentis potiorem esse corporis uoluptate. Cap. XIII. TAristoteles aduersus utramque sententiam rationes uerissimas probatissimasque contexit. In primisque plurib. rationibus potiorem esse animi, quam corporis uoluptatem demonstrat. Ex omnibus enim corporis uoluptatibus uehementissiAAnae sunt, quae tangendo, ac gustando percipiuntur, harum uerò ea natura est, ut absque indigentia, aut nullo modo, aut certem uix corpus mouere possint, unde Socrates cibi condimentum famem esse dicebat, potionis, sitim, omnis autem indigentia, cum naturae inimica sit, dolorem affert.