Latin
1006.1 to 1006.3
Ficino, Opera omnia 1006.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
His adde, quòd mentis natura una semper, eademque existit, &idcirco idem sibi semper simile, ac proprium est, ex quo sequitur, huic idem semper esse iucundum, eandemque uoluptatem adesse. Corporis autem natura aut nunquam eodem in statu permanet (ut Heraclitus, &Plato uolunt) aut breui in multas affectiones trans fertur (ut Aristoteles putat) aliasque alia eius qualitas est, quapropter neque idem omni tempore corpori congruit, quodque nunc secum natura consentire uidetur, statim, aut certè pau lò pòst dissentit, &dissidet, nec illi ob id idem semper est uoluptarium, quibus profecto intelligitur, mentis uoluptatem certam, &stabilem, corporis uerò breuem, fluxam, ac fragilem esse Sensus item praesentium duntaxat suauitate rerum mouentur, nec ex alijs rebus ullis, nisi corporeis, uoluptatem suscipiunt, mens autem praeteritorum memoria, futurorum uerò spe, praesentium contemplatione similiter delectatur, nec solum eorum, quae carent corpore, uerùm etiam ipsorum corporum cognitione gaudere potest. Cumque animus, pars ho minis omnium praestantissima sit, nemini dubium esse potest, quin id, quod menti consen taneum est, homini cognarius similiusque, quàm quod sensibus conuenit, iudicari debeat, quod autem cuique cognatissimum est, idem proculdubio iucundissimum, ex quo intelligitur, animi gaudium corporis dulcedine, majus ac praestantius esse. Accedit ad haec, quod animus indiuiduus est, ac simplex, cognitio quoque ueritatis pariter indiuidua, uoluptas ergo mentis, cum ex ijs duobus uelut quibusdam causis profluat, simplex esse uidebitur, nec seipsa minor maiorue fieri posse, quippe cum nec eius principia uarietatem eiusmodi pa tiantur, sensus autem per membra disseminati, distributique sunt, proptereaque multiplici uarietate concreti, obiecta quoque sensuum nihil aliud esse uidentur praeter formas quasdam, qualitatesque corporum, quae ex quadam partium ipsarum conuenientia proficiscuntur, ut figurę, colores, soni, odores, caeteraque eiusmodi, cumque ea ipsa corporum proportio, qua sensus mo uentur, proportioni quoque sensuum consona, ac similis est, asciscunt eam sensus utpote sibi propriam, familiaremque, ac bonam, uoluptateque afficiuntur, cum uerò eiusmodi corporum harmonia magis minusque ad sensuum harmonię similitundinem accedere possit, consequens est, ut sensus eiusdem quoque corporis proportione maiorem alias, aliasque minorem suscipiat uoluptatem, id autem in cantibus, ac sonis intueri licet, eodem namque temporis (ut ita dixerim) momento, eadem ipsa, quae ex eodem quoque cantu percipitur delectatio uocibus, modò suauius, modò absurdius editis uehementior, remissiorque efficitur, cum igitur uoluptas animi simplex, immutabilisque permaneat, corporis autem delectatio mista sit, ac maior, minorque fiat, nemo sanae mentis illam hac praestantiorem esse, perfectioremque negabit.