Latin
1006.4 to 1006.6
Ficino, Opera omnia 1006.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Postrema uerò ad id ipsum Aristotelis argumentatio sic patet, quae propter seipsa expetuntur inquit ijs, quae alterius gratia, potiora uidentur, gaudium uerò mentis, propter seipsum amari, ex eo potissime declaratur, quod mens, eiusque motio caeteris omnibus, quae nobis insunt, dignitate magnopere praestant, unde sequitur, nihil nobis inesse, ad quod illa, uelut ad finem aliquem referamus, eademque ratione, neque eam, quae illis inhaeret, uoluptatem propter aliud quippiam appetemus Voluptatem uerò corporis trium praecipuè rerum causa concupiscimus, horum sanè unum est, mens, naturae indigentia reliquum, postremum dolor intimus, atque perpetuus. Et enim cum deteriora ad illa, qui potiora sunt, natura retulerit, ut esset inexplicabilis quidam ordo rerum, ac partium inter sese perfecta connexio, necesse est, corpo ris quoque sensus, eorumque motus ad mentem uelut ad dominam, reginamque referri. Deinde (ut supra etiam diximus) ob eam causam tàm uehementem sensibus natura uoluptatem ingenuit, ut huius illecebris ad ea, quae uitae necessaria sunt comparanda propensiores efficeremur, id autem ex eo maximè patet, quòd quam diu id, quo natura indiget, in corpus admitti mus, huiusmodi suauitate mouemur, postquam uerò omnis naturae egestas expleta est, non modò nullam amplius uoluptatem gustamus, sed quo majus est, aut poenitentia, aut satietate afficimur. Id uerò ea de causa natura institutum arbitror, ut quemadmodum uoluptate allicimur ad indigentiam, sic poenitentia ac fatietate absterreamur, nec ultra quàm opus sit, admitten tes naturam laedamus. Doloris quoque occulti leniendi causa (ut septimo de moribus disputat Aristoteles) iucundum corporis motum; ueluti medicinam quandam appetimus. Neque enim manifesti modo, uerûm etiam occulti quidam, medijque dolores contingunt, uiolenti quippe motus, qui extrinsecus inferuntur, manifestum dolorem efficiunt. Naturales autem, quae intus fiunt agitationes, tacitum, atque medium. Inesse quidem nobis perpetuos arbitrantur naturae spiritus, sensuum mentisque motus.