Latin
1007.1 to 1007.4
Ficino, Opera omnia 1007.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &continet anima cor pus, alitque, &gignit à membris praeterea corporis ipsius ad membra humorem spiritumque alterno, ac perpetuo motu transfundit, utitur deinde ad sentiendum corporis instrumentis, sensib. quoque ad contemplandum. Rationabile uerò esse uidetur, hos tantos, tàm uarios, tamque perpetuos motus naturam defatigare, atque occulto quodam (ut ita dixerim) dolore afficere, quem idcirco minus aduertimus, quod hunc à primo ortu dolorem ad extremum usque diem perpetimur. Igitur diuturna consuetudo sensibus eum quodammodo familiarem efficit, ac mentis intentionem dissoluit. Caeterùm ab ipsa rerum artifice, ac magistra natura institutum est, ut quod diuturna illa consuetudo deleuit, ne ob eam negligentiam animal deperiret necessario quodam, coecoque instinctu excitetur, quo quasi coguntur omnia, ut uoluptatem corporis intimo huic dolori oppositam ueluti medicinam concupiant. Quapropter, &illi quoque, quibus nulla penitus manifesta egestas accidit, ob hanc tamen in itam coecamque indigentiam uoluptatem affectant, quo fit ut uerissimum sit illud Platonis, de quo superius disputauimus, omnem scilicet uoluptatem ab egestatis expletione proficisci. Nam quibus nulla aperta egestas apparet, his intima, &occulta, quamdiu uiuunt deesse nunquam potest. Eaque ipsa de qua disserimus insita indigentia iuuenibus potissimum Melancholicisque contingit, illis profectò quoniam ob augendi, perficiendique corporis necessitatem plurimis uehementibusque motibus concitantur, quibus accidit, ut maiori egeant medicina, maximaque omnium hac de causa uoluptates sequantur. Quibus uerò atra bilis, quàm Graeci μελαγχολίαν dcunt dominatur, corpus (ut inquit ille) iugiter consumitur, atque ob eius humoris uehementem siccitatem arroditur. Proptereaque, &ij magnopere uoluptatibus obsequuntur, quapropter iuuenes, ac Melancholici maximè omnium incontinentes, atque intemperantes esse solent. Medius uerò dolor fames, atque sitis, &quaeuis alia corporis concupiscentia dici potest, neque enim latens hic penitus dolor est, neque aperto, aut uehementiori motu corpus excruciat, unde medius non immeritò nominatur, cuius quoque pellendi gratia, ut nemo non uidet, uoluptates expetimus. Rationes Aristotelicae contra eosdem, quod uoluptas corporis non sit summum bonum. Cap. XIIII. Ongo iam ordine declarauimus Aristotelis sententiam iudicantis uoluptatem animi, corporis suauitate praestare.