Latin
1010
Ficino, Opera omnia 1010-2
Unproofread scanNot analysed yet
aspera, quaedam uerò ab utrisque aequa ferme differentia distant. Prima quidem tacito quodam motu animam ad uoluptatem alliciunt, altera ad tristitiam, doloremque sensim, ac latenter inci tare uidentur. Illa uerò, quae dicuntur in differentia, motum ambiguum dubiumque efficiunt. Quapropter horum impulsu pigrescit animus, ac torpet, nec ad agendum nisi nouo aliquo accedente motu excitatur. Neque uerò silentio praetereundum puto, quod inter ea, quae penitus leuia, rotundaque sunt, &ea insuper, quae adunca omnino, &aspera medium quoddam genus corporum interponitur. Idque his constat atomis, quae nec rotundae peni tus, nec inflexae, aduncaeque sunt, sed angulis quibusdam exiguis, ac mollibus eminent, cuius generis uina quaedam, ac poma, quae agresti, &acri, atque (ut aiunt) acuto sapore modicè temperata sunt, esse uolunt. Haec autem nec leniunt animum, neque dissipant, nihiloque magis languescere cogunt, uerûm leuiter, ac modicè pungunt, &quasi titillant, uoluptatemque efficiunt. Id totum ex his Lucretij uersibus intelligitur. Sunt etiam quae iam nec leuia iure putantur Esse, neque omnino flexis mucronibus unca Sed magis angulis paulum prostrantibus, &quae Titillare magis sensus, quàm laedere possint. Fecula iam quo de genere est, uinique sapores. Quo fit, ut tres sint earum, quae motum sequuntur in sensib. species uoluptatum, una quidem effe