Latin
1010
Ficino, Opera omnia 1010-3
Unproofread scanNot analysed yet
ctio quędam ad molliciem, quam intellectionem nuncupant, altera lenis, ac dulcis commotio, po strema uerò exigua quędam compunctio, &(ut aiunt) uelut pruritus, atque titillatio, utitur &alia quadam diuisione uoluptatum Epicurus, alias enim naturales, &necessarias dicit, uelu ti quae dolorem, ac uehementem naturae concupiscentiam sedant cibis, atque potionibus, cęte risque omnino, ad quam uehemens naturae motus impellit, aliàs naturales quidem, non tamen necessarias, cuiusmodi sunt, quam delectationem uariant solum, nec dolores tollunt, nec uolupta tem exaugent, naturae siquidem expleta indigentia, eoque, qui hanc sequitur dolore detracto, pu tat Epicurus summam corporis terminari uoluptate, ut postea uariari uoluptas, distingul que possit, augeri, amplificarique non possit, hoc ergo secundo in genere eae uoluptates ab Epicureis poutae sunt, quam condimentis uarijs, exquisitisque epularum delitijs percipiuntur. Ter tium deinde genus addit uoluptatum earum, quae nec naturales sunt, nec necessariae, ueluti quam ex rerum externarum spectaculis nihil ad uictum, aut peritiam perrinentibus, &omn no omnes, quae ex immenso diuitiarum, atque opum cumulo capiunt. Harum omnium uoluptatum ea ra tio est, ut earum, quae necessariae sunt libido, nec opera multa, nec impensa expleatur, nec na turalium uoluptatum cupiditates multa desiderant, propterea quod ipsa natura diuitias, quibus contenta sit, ¶biles, &terminatas habet, inanium autem cupiditatum, quae nec naturales, nec etiam necessarias uoluptates affectant, nec modus ullus (ut ille putat) nec finis reperiri potest, unde si ad naturam uixeris (inquit Epicurus) nunquam eris pauper, si ad opi nionem, nunquam diues. sapientem quippe locupletat ipsa natura, cuius diuitiae parabiles sunt neque uerò tenuissimo, &contemptissimo uictu minores, quàm ex reb. exquisitissimis ad epulandum uoluptates percipiuntur. Paucis enis ac minimis natura contenta est. Nec eam solam Epicurus sequitur uoluptatem, quae suauitate aliqua naturam mouet, de qua satis iam diximus, sed maximam illam uoluptatem existimat, quae percipitur omni dolore detracto, quam in statu positam dicit, cumque eam esse uoluptatem Cyrenaici negauissent, contra, Epicurus uoluptatem hanc dici debere, sic docet, quoniam cum priuamur dolore, ipsa liberatione, &uacuitate omnis molestiae gaudeamus, omne autem id, quo gaudems, uoluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis priuatio recta nominata est uoluptas. ut enim cum cibo &potu fames, sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae, conse cutionem affert uoluptatis, sic in omni re, doloris amotio successionem efficit uoluptatis. Itaque non placuit Epicuro medium esse quiddam inter dolorem &uoluptatem. Illud enim ipsum quod quibusdam medium uidetur, cum omni dolore caremus, non modo uoluptatem esse, uerùm etiam summam uoluptatem, quisquis enim sentit, quemadmodum sit affectus, eum necesse est, aut in dolore esse, aut in uoluptate, hanc praeterea uoluptatem in statu positam bifariam diuidunt. Alteram quidem in animo ponunt, in corpore alteram, hanc indolentiam, illam uerò tranquillitatem uocant.