Latin
1011.1 to 1011.3
Ficino, Opera omnia 1011.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVIII. Mnem insuper uoluptatem suapte natura bonam esse, atque expetendam, fugiendam tamen interdum alterius gratia, quę enim ex immoderatis, &turpibus actionibus su Pscipiuntur, uitare ob eam causam oportere, quod breuissimae sint, ac fragiles, secumque ferant poenitentiam, curam, sollicitudinem, atque dolorem. Dolores itidem per se fugiendos omnes esse, alterius tamen gratia, eos suscipiendos, qui cum leues, ac breuissimi sint, maximas quasdam sint nobis uoluptates, &commoda praestaturi, &si uoluptutes omnes bonae sint, non tamen in omnib. sitam esse beatam uitam, neque enim eam, quę motu fit, ad beatam uitam se ipsa contentam esse, nec ad beatè uiuendum sui gratia penitus necessariam, caeterum absolutam illam tranquillitatem, quae placidam animi quietem corporisque indolentiam continet, summum omnino bonum putant. His enim duob. omnem prorsus naturam hominis corporis uidelicet, atque animi pariter esse perfectam, atque hunc esse statum, ad quem omnia referantur negotia, siquidem laboresque subire omnes, ut in ocio, deinde &quiete esse possint, easque, quas in motione posuimus uoluptates sequi ut dolores pellant, naturęque indigentiae fatis faciant, pellere uerò dolorem, &indigentiae satisfacere, ut omni dolore, qui ab egestate naturae fit soluti ac liberi simus. Atque haec ea indolentia est, quam in statu intelligi uolunt, quamque in felicitate censent partem alteram obtinere, alteram uerò partem tranquillitatem animi regere, cuius gratia uirtutes omnes quęsitę sint. Quippe cum nihil aliud uirtutes desiderent, nisi ut omni liberent animum perturbatione, id uerò est ipsa tranquillitas, qua propter tranquillitatis ipsius gratia uirtutes omnes quam itas esse uolunt, &multo magis reliquas omnes hominum actiones. Praeterea cum cętera hominis bona, aut animi duntaxat propria sint, aut corpo ris sola ex omnibus absoluta illa, ac perfecta tranquillitas uniuersam hominis naturam continet. Ideoque bonorum omnium praestantissimum meritò iudicari debet.