Latin
1011.4 to 1011.6
Ficino, Opera omnia 1011.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec quoque non parum id ualet, quod omnium Philosophorum authoritate confirmatum est. Id scilicet summum uideri cui nihil ulterius addi possit. Tu uerò quid tranquillitati adijcies? an uerò id facies? nisi quid illi desit. At si quid boni defererit, necesse est eum, cui desit, illud appetere, qui uetò cupit, tranquillus esse nullo modo potest, ubi igitur tiamquillitas est, ibi appetitio nulla ubi uerò nihil appetitur, nulla est indigentia, ubi nulla egestas, ibi denique status perfectus, copia rerum expetendarum, bonorumque omnium absoluta complexio, ubi ergo tranquillitas est, ibi bona sunt omnia, ubi omnia sunt, &tranquillitas, quo intelligitur, ei nihil deesse, nihilomnino addi posse, bonorumque in se naturam omnium, rationemque comprehendere. Ideoque perfectum esse bonum, atque extremum, ad quod naturae omnis appetiuo referatur. Cumque bona plurima sint, aut unum aliquod ex his beatitudo est, aut omnia inuicem congregata aut quiddam potius, quod ex omnium caeterorum bonorum cumulata possessione con ficitur. Alquod uerò bonorum secretum à caeteris, quoniam plurima sibi alia superaddi queant, summum nullo modo bonum uideri potest Nec etiam simul collecta omnia. Beatitu do namque humanae uitae finis quidam ultimus, atque extremus existit, ultimus autem finis unus, atque simplex esse debet, quapropter summum bonum erit. quod ex aliorum omnium accumula tione profectum sit. Id uerò praeter tranquillitatem esse nihil potest. Est enim bonorum natura duplex, nam &explent animum, &omni molestia liberant, eiusmodi uerò expletio, atque liberatio proculdubio est ipsa tranquillitas. Quę quoniam caeterorum bonorum possessionem sequitur, consequens est, ut eorum omnium finis, atque extremum, ob eamque causam summum meritò uideatur, nec enim qescit animus unquam, nisi bona omnia consecutus fuerit, quies autem, &tranquillitas, unum, atque idem est, bonorum initur aliorum possessioni succedit, etus itaque gratia bona quaesita uidentur omnia, quasi hic sit finis ultimus, atque optimus ab omnibus expetendus.