Latin
PLONYSLVS
Ficino, Opera omnia 1014-54
Unproofread scanNot analysed yet
PLONYSLVS. Rinitas, essentia, deitate, bonitate superior, diuinae Christianorum sapientiae dux, dirige nos in ipsum super ignotum, &praefulgens, excelsumque mysticorum eloquiorum culmen. Vbi simplicia &absoluta immutabiliaque Theologiae mysteria latent, adoperta praefulgente quadam silentij clam sacra docentis caligine, quae quidem ubi maximè uidetur obscura, ibi supra modum lucem profert exuberantem. Illic sane quod tangi uiderique nullo modo potest splendoribus plusquam pulchris ad exuberantiam implet, omnes quasi captos oculis intellectus. Bonum est super essentiam, &intellectum, nec attingitur intelligentia, sed per uitae similitudinem &amorem percipitur unitate.