Latin
1014.11 to 1014.12
Ficino, Opera omnia 1014.11-12
Unproofread scanNot analysed yet
Caligo quidem, quatenus animus per negationes quasdam illuc usque processit, negando uidelicet, Deum ipsum esse rem hanc, aut istam, aut illam, uel natura compertam, uel à nobis excogitatam. Lumen uerò, qua ra tione non aliter de Deo, quàm ita negando perspicuam consequimur ueritatem. Vt tenebrae eius, inquit Dauid, ita &lumen eius, &nox tanquam dies illuminabitur. Deus ipse mentes tunc demum lumine suo penitus implet, quando seipsas illi quasi iam cęcas atque silentes exposuerunt, id est, tùm singula intelligibilia de Deo negantes, tùm etiam intellectualem formam suam actionemque consuetam, per diumum amorem, mirabiliter transcendentes. Sic igitur animus ita demum uera de Deò loquitur, quando non loquitur. Dionysij ad Trinitatem oratio.