Latin
1014.1 to 1014.5
Ficino, Opera omnia 1014.1-12-5
Unproofread scanNot analysed yet
TOMVS SECVNDVS, MRDPEI FICINI,THILOSONIII, Platonici, Medici atque Theolosi omidao i mnium praestantissimi, Operum: in quo compraehenduntur ea, quae ex Graeco in Latinum sermonem doctissimè transtulit, exceptis PLATONE, atque PLOTINO Philosophis, quorum tamen Epitome, seu Argumenta, Commentaria, Collectanea, &Annotationes, quotquot uel edita antea, uel hactenus non uisa, magno studio collecta, extant: etiam compendij loco adijcere, in Philosophiae studiosorum gratiam placuit. 1 οἱσ lοl zuc iitroslius tusailenosi Slt imins νbε. nχετνγιοται etoIol audinomuibeu ψ ιο rinavtiaol δ νωον rino sa aintb γιωπιτψἄnu έυs2 BASILEAE. Generosis, ac Nobilissimis Dominis, Domino Praeposito, Decano, atque Canonicis Ecclesiae cathedralis Vratis lauiensis: Dominis suis unicè colendis, &obserulii 2 uandis. qandri UE GIr S P. D. SITATVM apud ueteres &modernos Prouerbium: Non exiguam esse laudem à laudatis, probis, &fide dignis hominibus celebrari. Ea quae, V. R. à plurimis laus attribuitur, multiuaria est, si uel temporis spatium, quo principium habuit, &durauit, uel ipsas personas, quae Ecclesiae uestrae praesunt, &praefuerunt, considerare uelimus. Incoepit enim circa annum Christi Saluatoris nostri, noningentesimo septuagesimo, quando Myesko, (uti Historię tradunt) sacrum suscepit Baptisma, &in celeberrima ciuitate Vratislauia totius prouinciae Metropoli Episcopalem erexit sedem, quamuis prius in Mogortio, siue Nyssa, aiunt fuisse, &ab eo loco in hanc ciuitatem translatam. Quòd autem sexcentis &sex annis in hodiernum diem durauit, antecessorum uestrorum nobilitas, probitas, religio, doctrina, atque optima Ecclesiae administratio effecit, à quorum institutis pijs, &leoibus salutiferis posteritas non deflexit. Nam sicuti hodie, ita &olim huic Ducatui, &Episcopatui, generosi, nobiles, docti, multis priuilegijs &praerogatiuis, uel ob familiae splendorem, aut animi dotibus dotati, tanquam graues morum, &omnium reliquarum Ecclesiasticarum rerum cenfores electi, atque confirmati sunt: quibus hactenus summa cura, maximaque diligentia fuit, ne quid honori, dignitati, laudi atque decori detrahatur. Nec quic quam est, sapientibus &prudentibus testibus, quod diu durare possit, si hominum non accedat in conseruando, regendo, &cumulando, industria &dexteritas cum authoritate &grauitate coniuncta.