Latin
1014.6 to 1014.9
Ficino, Opera omnia 1014.6-4-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quidem omnia sem per in uestro nobilissimo Collegio concurrerunt, adeò ut nec hominum peruersitas, neque temporum periculosissimorum iniquitas, &mutatio quicquam detrahere potuerit, sed omni tempore &ubique locorum inuiolata uobis uestra fama, &constantissima laus permansit. Haec sanè toties à uestris Silesiis Nobilibus, quorum aliqui ex uestris familijs procreati, celebrata, me ad V. R. amorem &obseruantiam summoperè pertraxerunt. Tales enim uel solos, quales V. R. praedicarunt Plato ille diuinus, ad Rempublicam mu nusque musque magnum subeundum admitti uult: hacque de causa iamdudum mecum perpendi qui possem V. R. mihi attrahere, &gratiam cum illis inire, quo aliquando eorum patrocinio uti possem. Huic itaque meae sollicitudini per commodè accedit patris mei in bonis authoribus, antiquissimorumque monumentis luci restituendis diligentia: ex quorum numero hic quoque MARSILIVS FICINVS FLORENTINVS est, cuius lucubrationes in duos Tomos distinctas hoc semestri impressit, quorum priorem Reuerendissimo, ac Illustrissimo Domino, Domino Martino, Duci, Episcopo Vratis lauiensium, &supremo Capitaneo utriusque Silesiae inscribere uisum fuit: hunc uerò alterum V. R. qui uiri huius, quas alijs bonis authoribus propha nis &sacris elucidandis conscripserat, commetatione &annotationes continet, quorum nomina ordine hic recensuisse fortasse non ineptum fuerit. Merito itaque Christianae religionis professor ille Dionvsius Areopagita Atheniensis, à Paulo Apostolo conuersus, Philosophus &Theologus, Platonicorum culmen, Christianorum uerò columen, ethnicis anteponitur, &pri mum locum occupat, cùm ob religionis praerogatiuam, qua salui futuri sumus, tum etiam doctrinam, nunquam satis laudandam: in cuius adeò praecipuos duos libros commentaria illa Marsilius reliquit, quorum prior ad bea tum Timotheum Ephesinum Episcopum, de mystica Theologia: alter uerò de Diuinis nominibus scriptus fuit. Martyrio coronatus fuit diuinus ille Dionysius sub Domitiano Imperatore, Anno Domini XCVi. aetatis uerò suę nonagesimo, in agro Parisiaco, ubi &sepultus iacet. Sequuntur postea in omnia diuini Platonis opera, Epitomae, seu Argumenta, Commentaria, Colle ctanea, simul &Annotationes pulcherrimę quotquot extant à Marsilio con scripta, eleganti profectò stylo ac succinctè, ita tamen ut ipse Plato in eis com praehendatur. Huius Platonis laudes, aut uitam hoc in loco celebrare superuacaneum foret: in libris enim Epistolarum abundè satis celebratur, ut hîc ni hil opus idem agere.