Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1017
Unproofread scanNot analysed yet
Atque essentia per se imperfecta, dum in uitam intellectumque procedendo perficitur, proficitque bono, non ex seipsa fit melior atque optima, sed ipsius boni supereminentis munere. Quod quidem cum primum esse dedisset, mox uiuere, atque deinceps intelligere dedit. Haec igitur essentia, uita, mens prima, per intellectualem formam intus supernè perfecta, intelligentiam paucioribus, quam uitam impartit, ac uitam paucioribus quam essentiam. Ipsum uerò bonum, &per ipsam tria haec impartit, &per se largitur unicuique bonum. Haec Platonicè quidem narrata sint, utcunque Christianis placet accipienda. Mirabile profectò est boni ipsius imperium. Incredibilem namque facilitatem cum immensa potestate coniungit. Cum. n. infinitate possit omnia prorsus impellere, uim infert nulli. Omnia uel minima quęque, quasi persuasione quadam occulta, facilè ducit mouetque ultro moueri uolentia. Cumque nihil res omnes uelint suapte natura, nisi bonum, nullius imperium magis uoluntarium, &clementius, &suauius est, quàm boni. Hinc efficitur ut potentiam quidem, &sapientiam infinitam possimus odisse, bonitatem uerò nequaquam. Cui enim proprius naturaliter amor est, inde procul exultat odium. Quoniam igitur tandem bonum consecuturi sumus? Non quidem intellectu bonum, intellectu superius consequemur, sicut neque intelligibile sensu. Sed eadem ipsa occulta natura tandem attingemus ipsum bonum, intellectu iam uacante, qua naturaliter ab initio &ante, &praeter intelligentiam, assidud quęrebamus, &quaerimus. Quemadmodum qua leuitate ignis petit Lunae concauum, eadem attingit &possidet. Non erit igitur perfecta possessio boni, quali quaedam imaginaria consequutio, qualis fieri solet cognitione, sed substantialis, &intima per unitatem animae facta intellectu superiorem pręstantioremque essentia. Verùm cum praeter intelligentiam fruitio tandem perficiatur, merito nec qua lis futura sit, exprimi nobis ullo modo potest, gustari tamen interim amore, &gaudio quodam inę stimabili. Quo denique non uacante sicut intelligentia, sed crescente absoluitur possessio boni. Quae quidem sicut amore quęsita est assiduè ita tribuitur &amori. Hinc Apostolus Paulus, scientiam no stram in patria desinere, inquit, charitatem uerò nequaquam. Prophani sunt, qui Deum super essentiam &intellectum esse non putant, prophanißimi, qui Deum ex essentia deteriore confingunt, &imaginatione quaerunt.