Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1017-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. -Aec autem caue ne quis prophanus audiat. Eos autem sic appello, qui occupati duntaxat in his, quae sunt atque entia nominantur, nihil excelsius entibus (ut ita dixe rim) superessentialiter esse putant. Sed arbitrantur cognitione sibi propria illum Aapprehendere, qui tenebras posuit latibulum suum. Iam uerò si hos diuina mysteria supereminent, quid nam de illis quispiam dixerit, qui longè prophaniores supremam illam omnium causam ex infimis quoque rebus effingunt, nihilque hanc antecellere putant impia simulachra, uel imaginamenta uarijs formis à se conficta. Quomodo fiant affirmationes omnium, negationesque de Deo, atque de materia prima. MARSILIVS. Vo quaedam potissima de rerum principio communiter cogitamus, unum quidem quemad Omodum omnia inde profluunt, semperque dependent. Alterum uerò quemadmodum ipsum interim est ab omnibus eminentissimè segregatum. Prima igitur ratione, omnia quae diuinitùs effecta sunt, quatenus inde uidentur egredi, de Deo possumus affirmare, quasi non inde uenire potuerint, nisi prius illic extiterint. Sic Deum esse affirmabis, essentiam, substantiam, uitam, intellectum, animam, naturam, coelum, elementa, stellas, item formasque rerum ubique formosas. Sed ratione secunda negare rursum singula de Deo debemus. Quo enim pacto est aliquid eorum quae fecit? Siquidem est ab eis interim mirabiliter segregatum. Est autem tutior ueriorque negatio rerum quàm affirmatio circa Deum. Quoniam longe plus est quod ipsius Dei separatum est à rebus, quàm quod rebus est quasi communicatum. Hoc enim finitum est omnino, illud autem prorsus immensum. Denique mentiri facilius, affirmando possumus, quàm negando, siquidem affirmatio ad intelligentis nostrae limites finire uidetur, quod incomparabiliter est immensum. Solet apud nos negatio affirma tioni sic opponi, ut nequeat simul utraque circa indem esse uera. Vbi. n. dixeris anima uel corpus est sub stantia, non licet dicere uicissim non esse substantiam. Diuina uerò unitas est tàm efficax, ut contraria etiam inter se in unum in se conciliet. Cumque sit positione &affirmatione qualibet eminentior, meri tò à priuatione quauis positioni opposita mirum in modum separata censetur. praesertim quia cum nullis indigeat, nullis unquam priuata putatur. Summatim uerò, alio sensu affirmamus, alio uerò negamus idem circa Deum. Nempe cùm dicis, Deus est essentia, Deum intelligis procreare essentiam, atque seruare. Cum, inquis, iterum, Deus non est essentia, intelligis Deum non esse hanc ipsam, quae inuenitur, uel excogitatur abs te essentiae formam. His rationibus Plato noster in Parmenide omnia quamuis opposita de ipso uno affirmat pariter atque negat. Poterit quin etiam aliquis circa mate riam primam idem fermè facere. Verum quoniam Deus atque materia, quasi inter se opposita sunt, uelut supremum &infinitum uniuersi, probabiliter opposito quodam pacto, quaecunque inter Deum informemque materiam, media cadunt, de utroque possumus affirmare pariter atque negare.