Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1024-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Terum ascendentes dicimus, Deum nec esse animam, nec habere sensum, uel phantasiam, uel opinionem, uel rationem, uel intelligentiam, nec esse intellectum, neque in telligentiam, nec dici, nec intelligi, nec esse numerum, nec ordinem, nec magnitudinem, Enec paruitatem, nec aequalitatem, neque similitudinem, uel dissimilitudine, nec stare, uel moueri, uel quietem agere. Nec habere potentiam, nec esse potentiam, neque lumen, neque uitam, nec essentiam, nec aeternitatem aut tempus, nec esse tactum ipsius intelligibilem, neque scientiam. Quin etiam nec est ueritas, nec regnum, neque sapientia, nec unum, nec unitas, nec bonitas, nec deitas. Nec spiritus est, quemadmodum ipsi perpendimus, nec paternitas est eiusmodi, nec ratio silij. Neque aliud quicquam eorum, quae nobis uel alijs rebus ullis sint cognita. Nec est aliquid eorum, quae non sunt, uel eorum quae sunt. Item nec ea quae sunt, Deum sicut est ipse, cognoscunt. Nec Deus res pro ipsa rerum conditione cognoscit. Nec ipsius Dei sermo est, neque nomen, neque cognitio, neque tenebrae, neque lumen est, neque error, neque ueritas. Nec est ipsius positio prorsus ulla, nec ablatio. Verùm nos quae post Deum sunt ponentes auferentesue, nec ipsum ponimus, nec auferimus. Quippe cùm omni positione superior sit singularis illa &omnino perfecta omnium causa, &omni rursum ablatione altior excellentia illius, qui ab omnibus est simpliciter absolutus, totisque superior. FICINI FLO MARSILI rentini in Dionysium Areopagitam de Diuinis nominibus ab eodem è Graeca lingua in Latinum translatum. ARGVMENTVM. MARSILIVS. VM multitàm Latini, quàm Graeci, Dionysij libros longis Commentarijs explanauerint, non est consilium nunc ad uerbum singula commentari. Sed ubi potissimum Areopagus Academiam redolet, paulò sagacius explorare, perque pulcherrimos hortos Dionysij nostri Platonicorum facilèm principis, flores passim delibare Platonicos. Et si Dionysium Platonis tanquam pij Philosophi secta. torem alicubi declaramus, ipsum tamen non solum caeteris Platonicis propter doctrinae Platonicae culmen, uerùm etiam ipsi Platoni propter nouum ueritatis Christianae lumen, anteponendum esse censemus. Instituimus autem non solum sensum eius summatim (ut diximus) Plaronica potissimum ratione perstringere, uerùm etiam Graeca in Latinum uerba rursus interpretari. Vtutrinque pro uiribus ipsa secum forma Platonica consentiret. Quam rectè utrobique referre, facise potest nullus, difficilius quidem aliquis, nisi Platonicus: difficillimè uerò, nisi Philosophus. In mystica Theologia Platonico simul &Dionysiaco sensu probauimus ipsum uniuersi principium appellatione magis propria ipsum unum bonumque nominandum. Idque intellectu, &intelligibili quantumlibet excelso superius esse monstrauimus. Nullus igitur intellectus per intellectualem actionem, id attingit, sed unionem quandam intelligentia ueriorem, atque meliorem.