Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1025
Unproofread scanNot analysed yet
Eiusmodi autem unio non tam intellectu fundamentum habet, quàm in unitate quadam. Quae quidem est animae intellectualis apex eminentior intellectu. Hanc ipsum unum tanquam sui characterem impressit animae. Cui simul, &tanquam bonum, naturalem primi boni infudit amorem, &assiduè suscitat. Anima igitur tunc demum ipso uno bonoque fruitur, quando tùm amore eiusmodi instigante, tum etiam trahente Deo, multitudinem omnem exuit, ad sensum, &rationem, &intelligentiam pertinentem. Solutaque iam tota surgit in unitatem suam, per quam cum ipso unum rerum principio inexistimabilem consequitur unionem. Dionysij Arcopagitae de diuinis nominibus, interprete Marsilio Ficino, liber.