Latin
DIONYSIV
Ficino, Opera omnia 1025-3
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIV Vlla igitur ratione audendum est aliquid de occulta Deitate, quam est superior quam es sentia, dicere uel cogitare, praeter illa, quam sacra eloquia diuinitus nobis aperuerunt. Ipsi nanque quod excelsius est essentia, scientiam quoque essentia superiorem quae &ignorantia nominatur, sed ratione, &intellectu essentiaque praestantior est, debemus adscribere. Eatenusque ad excelsa contendere, quatenus praecipuè diuinorum uerborum radius seipsum nobis infundit, dum uidelicet ad sublimiores splendores temperantia, &sanctitate diuinorum uenatrice, cohibiti sumus. Si qua enim sapientissimae uerissimaeque Theologiae fides habenda est, pro mentis cuiusque proportione reuelantur, spectanturque diuina.