Latin
ONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1025-2
Unproofread scanNot analysed yet
ONYSIVS. Ost Theologicarum figurationum librum, beate uir, nunc iam ad diuina nomi na pro uiribus explicanda, me conferam. Esto nunc quoque nobis diuinorum elo quiorum lex illa praescripta, per quam eorum, quae de Deo dicuntur ueritatem asseueremus, non in persuasorijs humanae sapientię rationibus, sed in demonstra tione potestatis eius, quam Sanctus spiritus in Theologis suscitauit. Qua quidem ineffabilibus &incognitis ineffabiliter &incognitè compulamur. Per unionem quandam po tentia &actione nostra tum rationali, tum etiam intellectuali praestantiorem. Tantum de diuinis ass. uerandum, quantum diuinitùs inspirati nobis ostendunt. Item quomodo radius diuinus se ipsum nobis accommodat. MARSILIVS. OLato in Timieo de rebus diuinis, credendum, inquit, Dei filijs, etiam si nullas afferant rarsones. In legibus quoque Theologiae inuenta iubet oraculis confirmari. Dionysius similiter nihil de rebus diuinis asseuerandum putat, nisi quantum diuinitus inspirati confirmant. Deum hic appellatione quadam apud Latinos prodigiosa, superessentialitatem nominat. Essentialitas apud metaphysicos est simplicior, quàm essenti. Deus igitur non solum simplicissimum est, sed ipsa simplicitas. Si qua huic scientia competit, non essentialis illa quidem est dicenda, sed eminentior quàm essentia Quae rursus ignoratio dicitur, quippe cum nihil alicui notae cognitionis habeat, sed est inte rea ratione, intelligentia, cognitione, e sentia melior. Hęc igitur Dei propria sit. Nobis autem quam diu sumus extra patriam summa cognitio intelligentia est, diuinam naturam nondum attingens, tantum uerò de muneribus diuinis uiribusque consequens, quantum diuinus ipse radius per serenas sanctorum mentes transmissus ostenderit. In quibus sanè tanquam in corporibus diaphanis diuinum percipimus Solem, quem capere in se ipso non possumus. Quamobrem circa diuinorum contemplationem certis quibusdam lim tibus cohibiti sumus. Primo quidem, quoniam nihil ultra pertingere possumus, quam radius oferat. Secundo, quia radius ipse in nos sub mensura descen dit, non quidem ostensurus nobis natur im ipsam diuinam, uel quaecunque Deus conspicit in seipso, uel omnia saltem quae penes Deum angeli contuentur, sed pauciora, &inferiora quędam, quamuis pretiosissimi proculdubio, si cum caeteris conferantur. Tertio, quoniam radius ille unicuique pro sua duntaxat capacitate demonstrat. Iusta quadam ubique pro meritis distributione seruata. Vbi certè Sol diuinus perinde se habet, ac si Sol coelestis, lumen suum singulis passim oculis temperaret. Se ergo quasi finitum in entibus finitis offert, infinitatem interea suam occulens in seipso. Denique &unusquisque debet circa diuinum radium ira moderari se ipsum, ut nec per ignauiam ab illius excel lentia decidat in deterius, neque tentet ulterius per superbiam. Ibi quidem sanctitas, hic autem tem perantia lucet. Tantum de diuinis ass uerindum, quantum inspiratio diuina declarat. Item radius diuinus pro cuiusque ingenio se infudit.