Latin
1029.1 to 1029.3
Ficino, Opera omnia 1029.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. Omina, cognomenta, adiectiua, quę à sacris literis uaria tribuuntur Deo, nam ad hoc inuen ta sunt, ut ipsam Dei naturam significarent, quae cum unica sit &simplex si nominanda toret, unico foret nomine nominanda, sed ideo institura sunt, ut multa uariaque bona d diuina bonitare largissimè profluentia declararent, Siquid uerò praeter processum ex Deo, aliquid praeterea significant apud Deum, dicunt utique quid non sit Deus. Vbi igitur Deus ipsum unum, uel unitas, uel monas cognominatur, primò quod per ista significatur, non esse Deos polures, sedunicum, item unicum Deum non esse compositum, sed simplicissimum. Rursus simplicissimum Deum non esse diuiduum. Atque ita dicitur, quid non sit Deus. Deinde per eiusmodi appellationem significatur rerum unitas ex diuina unitate procedens: Singularis enim &simplicitas indiuiduitasque ubicunque rebus inest, à prima singularitate, simplicitatem, indiuiduitare procedit, sed hoc interest, quod qui in rem aliquam incidit singularem unicamque, hanc habet solam, qui ue rò unicum Deum habet, iam possidet omnia. Praeterea res plurimum simplices compolitioni seruiturae sunt, diuina simplicitas compositionibus dominatur. Denique ad indiuidua in rebus velut ad punctum &unitatem, deuenimus uelut ad minima, diuidendo paulatim, uel quomodolibet minuendo. Ad indiuiduitatem uerò diuinam peruenitur uelut ad maximum. Vbi cum infinita unitate, uirtus concurrit immensa. Et ut summatim dicam, quod bono sit unus homo, quod corpus sit unum aliquid, &unum aliquid anima, sic ex Deo habent, sicut ex eodem habuerunt, ut &simpliciter essent, &essent homo, corpus &anima. Partes sanè corporis tum humani, tùm mun dani, inter se naturaliter repugnantes, ut in unam formam conciliarentur, à prima tandem unitate sortitae sunt, per eandem quoque discordes animae uires, &affectus, &motus. dissensione tandem sedata, placantur, totusque animus sub una intelligentiae forma uidit. Sed quis non uideat uniones omnium à primo principio dependere.