Latin
1029.4 to 1029.7
Ficino, Opera omnia 1029.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quatenus enim cuncta sunt ab eodem, &eo quidem simplicissimo indiuiduoque prorsus, secumque ipso penitus uniformi, eatenns &inuicem conformia sunt confluuntque, in idem uelut finem, quod &tanquam principium ad se ipsum conuertit, quaecunque produxit, conuertendoque in idem, efficit interim, ut cuncta inter se sint eadem. Proinde quemadmodum in Theologia nostra probauimus, ad foecunditatem naturae pertinet generatio, &interior illa quidem priusquam exterior. Et quo excellentior natura est, eò interiorem sibi prolem generat, prima ergo natura adeò generat intimam, ut unica sit generantis genitique natura, eadem quoque mutui sit amoris. Veritas quidem generationis productionisque postulat, ut tres hae personae sint existentes. Vnitas interea infiniti principij facit, ut natura sit una. Contra in nobis, in quibus una persona in tribus consistit naturis, anima, corpore, spiritu. Quod Latinè personan dicimus, Dionysius dicit hypostasin. Quod quidem non debemus substantiam interpretari, sed suppositum uel subsistens, uel existens: Aut subsistentiam uel existentiam. Ita uerò, conclude. Natura communiter prior est &simplicior quam persona. Si ergo persona plerunque unitatem suam seruat in multitudine naturarum, multò magis conuenientiusque natura potest singularem unitatem suam, in personarum numero conseruare. Quod autem &ratione possibile &simul conuenientissimum est, ipse in se Deus implet. Diuinam trinitatem ibidem confirmauimus oraculis Chaldaeorum, Plato quoque noster scribens ad Hermiam in diuinitate patrem nominat atque filium, &mox urrumque singulari numero celebrat. Refert lamblichus Aegyptiorum mysteria. In quibus Deum inducunt ex se emicantem, suique ipsius patrem filiumque nominant. Vbi unam in primo naturam ponunt generantis &geniti. Plotinus ubi de amore diuino. Item ubi de uno &bono, &libertate primi disputat, intimam quandam in diuinis generationem ponit, per quam existens aliquid gene retur. Deumque asserit ex se ipso prodire. Ex hac igitur foecunditate, diuina omnis foecunditas emana uit in angelos, in animas, coelestia, in inferiora coelo Ex illo quidem generante generantia, ex illo autem genito genita prodierunt. Ex producente similiter. &producto, producentia pariter, atque producta. Appellatur etiam Deus causa, quoniam omnia essentiam accipiunt à Deo, bonitate uidelicet diuina ita uolente, sicut, &Plato in Timęo, inquit, non ante necessitatem naturę.