Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 103-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ignem appellat lucem ipsam, qua &exuberat Deus per se, &anima peruim patris conuersa in patrem abundat. Et quia Deus est ipsa unitas super mentem, ¢rum essentiarum super essentiam, ideoque non unitur illi per mentem propriè, sed per unitatem animae, quae est mentis caput, centrumque totius animae, idcirco dicit Zoroaster: Ducat te animae profunditas immortalis, id est, unitas ipsa, quam impressit quondam Deus animae tanquam unitatis diuinae characterem, à qua &ad quam omnes aliae uires animae, quasi à centro &ad centrum omnes circuli lineae pendent. Sequantur oculi tui omnes, id est, omnes uires anima, quae in cognoscendo uersantur. Huc tendit illud. Attollite portas principes uestras, &eleuamini portae aeternales, &c. Vnà, id est, in unam collectae mentem, siue in unitatem mentis caput. Tunc eas sequetur corpus tùm coeleste, tùm terrenum. Propterea dixit corpus materiale, id est terrenum, tunc non derelinqui praecipitio, quia tunc ipsum quoque tolletur in altum, neque relinquetur in infimo loco mundi, quem locum Magi sępe nominant pręcipitium. Miraculi huius uim effectumque describit etiam Mercurius Trismegistus, ubi de regeneratione cum filio suo Tatio disputat. De hoc quidem miraculo, quod in proprio corpore mens ostendit, ex Platonicorum opinione, sa. is sit dictum. De illis uerò quae in sphaeris mundi demonstrar, tales quaedam apud Platonicos mouentur quaestiones, quales di cam, &soluuntur ut dicam. Quaestiones sex, &solutiones de miraculis.