Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 302.9
Unproofread scanNot analysed yet
Tali quodam igneo curru Magi atque Platonici, Heliam Paulumque raptos in coelum fuisse dicerent, ac demum post mundi iudicium corpus, quod nostri glorificatum nominant, similiter raptum iri. Ideo sic praecipit Zoroaster. ὅπι ψυχὴ πῦρ δυνάμει παρὸς οὔσα φαεινὸν ἡγεῖσθω ψύχης βάθος ἄμβρότον, ὅμματα δάρδην πάντʼ ἐκπέτασον ἄνω μὴ δὲ τὸ τῆς ὑλης σκύβαλον κρημνῷ καταλήψης. id est, Quoniam anima per potentiam patris fit ignis splendidus, dominetur in te immor talis profunditas animae, &oculos omnes unà tolle in altum. Tunc neque etiam materiale ipsum corpus praecipitio derelinquens.