Latin
1030.5 to 1030.7
Ficino, Opera omnia 1030.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
At uerò Platonici, inter quos Dionysius noster obtinet principarum, unum bonumque enti extra controuersiam anteponunt, tanquam amplius. simplicius, prius, sufficientius. Ideoque summum Deum unum ac bonum essentia superius libenter ap pellant. Sed dicage, quando Dionysius materiam innformem usia inferiorem inquit, interpretaberis ne substantia inferiorem. At parum dixeris. Nam quatenus est in formis, non solum substantiali, sed etiam accidentali est forma deterior Praeterea ubi malum, ait nec esse, nec habere Vsiam, si substantiam intellexeris ibi negaram, subintelligere poteris malo quantitatem saltem, uel qualitatem posse concedi. Quod dictu nephias. Proinde Dionysius unà cum Platonicis, quaecunque sensibus subiacent entia non uera nominat, substantias uerò incorporeas earumque proprietates appessat entia uera, &intelligibilia uocitat. Quo in genere sunt animae intellectuales, &intellectus angelici. Super haec tandem entia uera, introducit Deum excelsius enite, intelligibilique superius. Sanè quemadmodum unusquisque sensus cum sensibili suo proportionem quandam habet, ita sensus uniuersus cum uniuerso sensibili Item quam proportionem sensus habet ad sensibile, eandem ferme ad intelligibile obtinet intellectus. Rursus qua proportione se habet sensus ad intellectum. eadem sensibile ad intelligibile se habitare uidetur. Quamobrem cum &intellectus, &intelligibile proportionem aliquam subeant, merito super utrumque Deus est ab omni proportione penitus absoluius. Est &super substantiam, quae sub ente ab accidente diuiditur, &comertium subit cùm accidente. Est etiam super essentiam natura sua multiplicabilem in essentias, ipse tamen non ita multiplicandus.