Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1031
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerò intellectus noster propter nimium sensuum, sensibiliumque commertium, in eius modi uita quodammodo ad intelligibilia pura fit ineptus, ideo prudentes Theologi sensibilibus quibusdam, &his quidem honestioribus, intelligibilia uestiunt, ita demum intellectui nostro magis accommodata, qui lumen intelligibile ita temperatum, tam facilè cernit, quam oculi lumen quodlibet incorporibus uidet quodammodo solidis, alioquin minimè discernendum. Deum quoque excelsius ente, &quouis intelligibile mirabiliter eminent:us: entibus intelligibilibusque ad angelos &animas pertinentibus, induere solent, sic intellectui temperandum, sicut Sol ipse, qui alioquin tollerari non potest, rara saepius nebula oculis temperatur, ita lumen figuramque Solis tuto cernen ribus. His itaque rationibus, Plato noster animam intellectumque perlineas, circulos, musicos numeros, currus, alas, similiaque describit, &Deum in Sole figurat. Esaias quoque Dominum uidet in solio excelso sedentem. Et Seraphi nos fingit alatos. Vt Ezechielem in praelentia caeterosque dimittam. Et, ut summatim dicam, sicut in genere sensibilium puriora tanquam uelamina quędam, rebus intelligendis apponunt, scilicet puncta, lineas, figuras, unitatem, numeros, lumina, per punctum quidem &unitatem significantes naturam indiuisibilem, per lumen uerò Intelligentiae certitudinem, sic quae summa sunt in ipso intelligibilium ordine, Deo adhibent, ut essentiam, uitam, intelligentiam, ueritatem, sapientiam, intelligibile lumen. Verum sicut illa intelligibilibus deteriora sunt, ita haec inferiora Deo. Resurrectionem corporum humanorum diuina potestate futuram Plato in libro de regno describit. Quamolim Zoroaster asseruit. Itaque legimus in Magorum carminibus, quod omnes usurpauêre Platonici, animam nostram praeter ferrenum corpus habere coeleste Qui cum quasi currum quodam reuersura sit in coelum. Item animas Deo deditas, terrenum quò que corpus terrae tandem non relicturas, sed unà cum coelesti suo corpore, id quoque corpus coelo reddituras illuminandum. Quibus in uerbis &resurrectio corporum &beatorum splendor asseritur. Profecto quemadmodum Sol in Vere terrae uisceribus condita semina suscitat, &pleraque pulcherrimis floribus ornat, ita splendidissimum Christi corpus, statutis temporibus coniectia usque quaque radijs, hominum corpora suscitabit, multaque praeterea splendoribus exornabit. Hinc illud Pauli, conformabis corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Quando igitur ita filij resurrectionis erimus, id est, ea eo, qui primus iam resurrexit in similitudinem eius renati fuerimus, coeloque donati aeterno Christi lumine perfruemur. Per uisum quidem uisibilis corporis Christi lucet, per intellectûm uerò iam ab omni contagione corporea liberum, intelligibililumine ex intellectuali, uidelicet Christi anima in nostram intelligentiam emicante. Sed per unitarem illam animae, quam Plato in Phędro mentis caput appellat, intellectu praestantius, consequemur unionem quandam intelligentia meliorem cum unitate bonitateque diuina, quae quidem infinito interuallo superat intellectum, sed coniectis in mentem nostram radijs intelligibili forte superiorib. ueniet sibi in mentem, quae ita formata Deo per Deum ipsum, Deum protinus percipit formatorem. Diuina ritè docentur per signa. Item qualis gloria coelestis futura sit.