Latin
1035.4 to 1035.6
Ficino, Opera omnia 1035.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Huc denique tendunt quae Dionysius de uiniuersali Dei actione ®no, &prouidentiâ dispurat. Ita uerò uniuersale &absolutum est Dei regnum, ut non solum omnia in omnibus agat, sed ipse quoque excellenter sit in omnibus omnia. Agit quidem egitque cuncta absque inclinatione habitudineque ad subdita. Est quoque omnia, sinem mistione ad alia, sine detrimento sui. Habet insuper in se omnia, simpliciter ac prorsus indefinite. Simpliciter inquam, atque unicem. Quoniam quae in rebus formae sunt multae in Deo forma sunt una. Sicut lux, calor, siccitas, leuitas, in igne quidem qualitates multae sunt, sed in coelo una sunt qualitas, lumen unum, diximus insuper indefinitè, quoniam uita, sapientia, iustit a, caeteraeque uirtutes, quae in anima, atque mente inter se formaliter distinctae sunt. speciebusque proprijs definitae, in Deo sunt una uirtus absoluta prorsus, ipse Deus immensus. Quem admodum innumerabiles radij inter se discreti è Solis globo prosiliunt in eonum passim determinari, sed in ipso Sole sunt lux unica Solis, nondum discreta connis, sed orbem sibi retinens naturalem, Deus omnia in omnibus agit, Atque ipse est in omnibus omnia, ideo ex honestis omnium nominibus ritè laudatur.