Latin
1036.1 to 1036.4
Ficino, Opera omnia 1036.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Ac igitur ratione ipsam omnium causam super omnia existentem, tùm priua tio nominum, tùm etiam rerum omnium nomina decent, Vt uniuersorum ex acta ratione sit regnum, atque circa ipsam omnia sint. Et ex ipsa tanquam causa, tanquam principio, tanquam fine dependeant. Ipsam, ut scriptum est, omnia sit in omni bus. Sic igitur uerè laudatur tanquam omnibus subsistentiam exhibens, inchoans, per ficiens, continens, custodia omnium atque sedes. Et ad se ipsam cuncta conuertens. Sed ait haec omnia, unitè, absolutè, eminenter. Iam uerò neque complexionis aut uitae, aut per fectionis duntaxat causa est. Vt ab hac sola, uel alia prouidentia bonitas illa, quae est super omne nomen propriè nominetur, imo uero simpliciter omnia, &incircumscripta in seipsa complectitur. Perfectissimis uidelicet ipsius unius omniumque causae prouidentiae beneficijs. Quamobrem ex rebus omnibus congrua ratione laudatur atque nominatur. Quot modis fingantur diuina nomina, &quomodo diuina in uisum ueniant. MARSILIVS. Iuina nomina fingi lolent, uel per negationes, de quibus in mystica theonlogia tractatur, uel per affirmationes, atque id quem duplici ratione. Aut enim secundum intelligibiles ex E Deo processiones formantur, de quibus hic agitur. Aut secundum sensibilium rerum similitudines adducuntur. Quod sanè de symbolica theologia liber explicat. Liber uerò praesens per processiones intelligibiles nomina fingentes, ex tribus principijs ea ducit. Aut enim uniuersalem Dei prouidentiam beneficentiamque significant, per omnia procedentem, ut unum, bonum, essentia. Aut prouidentiam quasi particularem, ut uira, ueritas, intellectus. Particularem quoque magis ut iustitia, temperantia, fortitudo. Aut fortè non tam ipsam Dei prouidentiam proferunt, quàm res prouidentia gubernatas. Vt quando Deus nominatur, Sol, ignis, homo. Denique quod uerat diuina temerè diuulgari, confirmatur authoritate Platonis in Epistolis prohibentis interdiuinorum imperitos efferri diuina. Ait enim nulla rudibus magis ridicula uideri, quàm diuina. Nulla sapientibus admirabiliora, quam diuina putari. Caerenum quod de diuinorum uisis, seu uisionibus adducit in medium, quonam modo putabimus exponendum? Nunquid diuina, quae plus quàm intelligibilia sunt, condensato quotidie aere circunfundi, atque ita externis oculis, sub uarijs se ipsa figuris offerre? An potius intelligibile inde lumen intellectui nostro uberius se infundens, ex intellectu protinus in imaginationem nostram exuberare? .