Latin
1036.5 to 1036.8
Ficino, Opera omnia 1036.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ibique uarijs ue stitum figuris, ac iam imaginabile factum, in uisum quoque ipsum intrinsecus exundare? Atque hic efficatius apparere, ueriusque uideri, quàm si per inferiora media extrinsecus incidisset. Hac utique ratione diuinorum plurimum uisa fieri Platonici putant. Idemque praesentia Dionysij uerba sonare uidentur. Vbi eos quibus haec apparent, &tunc illuminatos dicit, &Prophetas nominat, praeceptoresque sacrorum. Ratio quod Platonica forte dictaret uisa per Deum summum, angelosque sublimes effecta, secunda hac fieri ratione. Facta uerò per inferiores angelos saepius ratione prima. Praesertim quando hominibus non admodum excellentibus offeruntur. Nos autem ita denique sentiemus, ut Theologorum coetus maximè comprobauerit. Si uaria diuersorum numinum uisa desideras intelligere. Lege lamblichi librum, quem anno superiore sumus interpretati, de his latis. simè disputantem. Diuina nomina deducuntur nonsolum à prouidensia Dei, rebusue prouisis, sed etiam à uisionibus diuinis. Sed diuina non sunt patefacienda prophanis YSIVS. Eque uerò tantùm diuina nomina Theologicelebrant, quae à prouidentijs uniuersalibus, particularibusue, aut ab his, quę prouidentia diuina reguntur, ori ginem ducunt, sed etiam à diuinis quibusdam interdum uisis. Quibus praeccepto res sacrorum, uel Prophetae in sacris aedibus, aut alibi illuminati sunt, ex alijs &alijs causis, atque uiribus, nominare solent bonitatem omni nomine omnique lu ce prorsus excelsiorem. Iam uerò formas illi figurasque humanas, uel ignis, uel electri circunponunt. Ipsiusque oculos, auresque &crines, facies, manus, scapulas, alas, brachia, humeros, pedes, laudant, coronas quinetiam, sedes, pocula, pateras, &alia quaedam id genus mystica, circa Deum fingunt. De quibus in significatiua theologia pro ingenij facultate dicemus. Nunc autem quaecunque ad praesens opus pertinent, ex libris Theologicis colligteens, atque his quę dicta sunt, tanquam regula quadam utentes, ad quam acien diriga ditigamus ad explicanda intelligibilia Dei nomina iam pergamus. Iam uerò quòd nobis in uniuersa Theologia lex sacra sancit, intentissima in Deum mente, diuinitus effulgentia, (ut propriè dixerim,) spectacula speculemur. Atqui &aures expiatas sacrorum Dei nominum explanationibus adhibeamus. Sancta sanctis ex traditione diuina duntaxat insinuantes. Eaque à risu illusioneque prophanorum interim uindicantes imoue rò illos ipsos, si qui omnino sunt tales, ab hoc errore diuinis repugnante pro uiribus liberantes.