Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1042-3
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. iabus praecipuè uijs accedimus. Aut enim ratione, aut ut ueneratione mouemur Pratione, quod ad cognoscendum esse Deum ex ordine mundi, esse potentissimum, ex motu totius rerumque effectu, esse optimum ex usu rerum, &commoditate mirabili. Eadem quoque uia princibium uniuersi ex participationibus suis cognominamus, Deum, quia deos efficiat, uel diuinos, essentiam, uitam, sapientiam, bonitatem, quia esse rebus tribuat, uitamque &sapientiam, siue ordinem, &benefica dona Huc usque humana ratio lumine naturali procedit. Ad ipsam uerò naturam Dei in seipsa manentem, &mysteria trinitatis. atque similia, ueneratione potius praeparamur. Veneratio ad Deum geminis peruolatur alis, fide uidelicet &amore, quibus denique Deo coniungimur unione quadam intelligentiam superante. Qui tandem ita Deo fruitur, agnoscit potius non esse Deum, uel penes Deum simile, uel tale aliquid qualeprius excogitauerit, quando principium rerum ex participantibus participationibus, donis cognominabat. Huic Platoni cum illud in epistola ad Dionysium simile. Animus noster affectat qualia diuina sint intelligere, aspiciens in ea, quae sibi cognata sunt, quorum nihil sufficienter se habet. Nam in ipso rege omnium, &penes ipsum nihil est eiusmodi, quod autem post ipsum est animus dicit. Haec Plato. Cognata quidem animo sunt substantia incorporea, uiua, uiuifica, sensualis, rationalis, intellectualis, intelligibilis, sapiens. Nam ipsa anima, uel haec ipsa est, uel horum particeps, atque compos. Quate nus uerò in se ipsam suaque respicit, per haec Deum iudicat. atque nomina, eatenus quoque fallitur. Transiturus uerò animus quandoque est, haec omnia, tum de-neligs estur mum non amplius mentiturus. Diony-ynoiG Ed harum unionum, atque discretionum, rationes Deo dignas quascunque in di uinis eloquijs inuenimus, in Theologicis institutionib. propria seorsum de singulis distinguentes, pro uiribus exposuimus, alia quidem uera ratione euoluem.