Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1043
Unproofread scanNot analysed yet
tes &explicantes, atque ita sacrum tranquillumque intellectum, ad perspicua sarrorum eloquiorum spectacula perducentes. Alijs autem tanquam mysticis ex traditione diuina super intellectualem actionem intendentes. Diuina enim omnia etiam, quae nobis patuerunt solis participationibus cognoscuntur, hoc ipsum uerò qualia in se ipsis exi stant secundum proprium principium atque sedem, super intelligentiam extat, omnemque essentiam ¬itiam supereminent, ueluti si superessentiale illud atque secretum appellamus Deum, aut uitam, aut essentiam. Velut lumen, rationem atque uerbum, nihil intelligimus aliud, quàm aliquas in nos ex eo profluentes, participationes atque uirtures, quae uidelicet diuinos aliquid faciant, uel essentiam aut uitam, aut sapientiam largiantur:spsi uero secretae naturae perquandam omnium intellectualium actionum uacationem penitus absolutam appropinquamus, nullam iam aspicientes deificentiam, aut uitam, aut essentiam, quae omnino similis sit ipsi omnium causae, cuncta prorsus per omnem excellentiam superanti. De trinitatis &donis trinitatis in naturis intellectualibus.