Latin
ARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1043-3
Unproofread scanNot analysed yet
ARSILIVS. Ausa tantò saltem excedit effectum, quanto mouere, &agere superat moueri, atque pati. Hac utique ratione causa quaelibet quomodocunque efficiens, praestantior est effectu, praesertim quoniam causa quidem effectum profert, hic autem neque se ipsum, neque illam proferre potest. Potissimum uero causae illae operibus suis praestantiores sunt, quae non eadem specie comprehenduntur, sicut ignis generans cum igne genito, sed ad genus quoddam superius attinent, quemadmodum Sol atque Mars ad ignem se habere uidentur. Iam uerò eiusmodi causa simpliciter gignit effectum, ceu Sol cum Marte simpliciter generat ignem.