Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1043-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. EX foecunda Solis natura nascitur ipsa lux intima Solis, aequalis generanti naturae, &à centro ad superficiem Solis usque producta. A superficie rursus eadem aequalitate reflectit undique se acentrum splendor ipse calefactorius, ex natura luceque profectus. Eodem fermè modo in di uinis ex patre filiùs spiritusque existunt. Tamersi modus ille intelligentiam nostran superat supra modum. Verum qualiscunque modus ille sit, intelligentia saltem hucusque progreditur, ut excogitet, quemadmodum a Sole omnia diaphana, id est, luci peruia, euadunt momento lucentia penitus, ideoque solaria, sic ex Deo intellectuales substantias puritate diaphanas, suscepto protinus fulgore diuino, diuinas &quasi Deos euadere. Atque fulgoris huius foecunditare intellectus ubique superiores lumen insequentes effundere. Cuius infusione illi quidem hos quasi regenerent, hi uerò illinc quodammodo renascantur, fermè quemadmodum Luna ex Sole illuminante renascitur, Hac igitur ratione diuini patris filijque munera per generationem, &natiuitatem insequentes perueniunt intellectus. Peruenit quoque munus sancti spiritus dum ille suum cunctis inspirat amorem. Vnde per amatorium affectum, intellectus tum superiores generant, tum inferiores inde nascuntur, quatenus hi semper ab illis conuertuntur, purgantur, illuminantur, perficiuntur. Denique sicut materia corporalis per potentiam, formabilem ad actum formae paratur, unde, its subitantiae spiritales per amatorium affectum, qui sanctum spirirum repraesentat, superioribus intelsectibus exponuntur, atque expositi renascuntur. Ratio tamen ipsa generationis, natiuitaris, spira tionis, diuinitati, propria, sequentia haec quamuis quomodo similia, infinito prorsus superat interuallo DIONYSIVS. Ccepimus insuper à sanctis eloquijs, patrem quidem esse fontanam, (ut ita dix erim,) Deitatem. Filium uerò spiritumque foecundae Deitatis, si modo ita licet loqui, germina diuinitus pullulantia, &quasi flores, &super substantialia lumina. Sed qua raAtione haec sint, nec loque, nec intelligere possumus. Hactenus uerò nostra omnis intellectualis actio se extendit, ut uidelicet excogitet, omnem patris ipsius ac filij rationem, ab ipsa ratione patris, filijque prima omnib. eminente, &nobis, &uirtutib supereoe lestibus esse tributam. Ex qua quidem intellectus, diuinam imaginem pręferentes, &dij, &De orum filij, &Deorum patres fiunt atque nominantur. Dum uidelicet id patris, filijque munus spirita liter ubique peragitur, id est incorporea, immateriali, intelligibili ratione. Ipso interim diuino spiritu, quicquid intelligibile, immateriale, diuinum fingitur, excellentissime superante. similiterque patre atque filio, ab omni diuino patris filijque officio, eminenter exceptis. Causa superat effectum, nec est in effectu ad superiorem causam perfecta similitudo.