Latin
ONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1044-3
Unproofread scanNot analysed yet
ONYSIVS. Raeterea quod inter omnia Theologiae mysteria apparet euidentissimum, quod uidelicet lesus formatus est in natura nostra diuinitus, ineffabile prorsus est om ni sermoni, omnique ignotum intelligentię, ipsi quoque antiquissimorum angelorum primo. Iam uerò quod essentiam uitilem assumpserit accepimus in mysterijs, ignoramus autem quo pacto ex uirgineis sanguinibus, lege quadam non naturali forma tus fuerit. Et quomodo siccis pedibus corporale pondus materiaque grauitatem habentibus, liquidam instabilemque substantiam perambulauerit. Aliaque perfecerit, quotcumque supernaturalem lesum, naturam, rationemque declarant. Quot modis diuina cognosci poßint.