Latin
ONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1045
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. ERibus modis diuina percipimus. Aut enim actione, aut passione, aut motu quodam quasi mixto. Actione quidem praecipuè, quando non ab alijs eruditis, sed rationis propriè discur sionibus sub naturali lumine haec inuenta consequimur. Passione uerò, cum diuinitus affla ti percipimus. Mixto denique motu, id est, partim agendo, ubi docente alio, aut uerbis, aut literis erudimur. Tunc enim quatenus aliunde mouemur, quodammodo patimur. Quatenus autem proprium ipsi iudicium examenque adhibemus, uidemur &agere. Caeterum &aliena disciplina, &inuentio propria diuinorum, ad hoc uelut ad signum duntaxat dirigenda est, ut Deo, assiduè nos pulsanti, penitus exponamur, id autem solo in eum amore perficimus. Hoc enim duntaxat, &ad Deum dirigimus omnia, &Deo subijcimur clam pulsanti. Atque illo inspirante, &quasi mouente, agenteque subitò commouemur, atque ita compatimur, spirituque replemur. Affectio uerò eiusmos di passio nuncupatur, tùm quoniam amatoria est, amor autem transferens in amatum amantem, inde pati compellit. Tum quia uacantibus, tunc proprijs rationis intelligentiaeque actionibus, diuina luce formamur. patimurque formati. Ad hanc utique lucem amore solum feruentissimo praepara mur. Sic ut enim opacas saepe materias inuias luci, calor ingens purgat, extenuat, pruias, luci prębetur, sic amatorius in Deo feruor à corporis perturbationibus nebulisque purgans animum, quasi serenum reddit lucique diuinae paratum. Cùm qua &unionem arctiorem intelligentiam, &fidem humanam scientiam certiorem denique consequamur. Ad hunc iitique statum, ut Plato ait, neque doctrina per uenimus, nec propria quauis inuentione. Neque uicissim hunc exprimere possumus, caeterosue do cere. Amare uerò bonum ipsum, non tàm persuadendi sumus, quam docendi. Hoc enim instigante narura, assiduè in singulis bonis amandis consequenter amamus. Sed distractum in uaria bona, colligere debemus amorem, atque in ipsum duntaxat intendere, quo bona sunt omnia, &nobis amanda: