Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1046
Unproofread scanNot analysed yet
Cognomenta Dei, quae hic affirmando negandoque afferuntur, in septem capita colligi possunt, totum, siue, cut iam dixerim) totaliter, perfe ctionem speciem, essentiam, mensuram, plenitudinem, exuberantiam. In ipsa quidem cut ita loquar) totalitate, perfectio partium tota consistit. Perfectio uerò forma quaedam est. Forma rursus uel per formam existit essentia. Essentia prima est mensura sequentium, mensura non sepius repetita, sed semel plena, uel plenitudo, plenitudo non adaequata rebus, sed prorsus exuberans. Deus ad imperfecta, uel informia comparatus perfectio dicitur atque forma, quoniam formae omnis &per fectionis est autor. Comparatus uero ad perfecta formosaque, nec perfectio quaedam est, nec forma. Quoniam non eadem proprietate qua illa, sed longè diuersa, ac infinito spatio celsiore, adeo ut super formam perfectionemque dici debeat potius, quàm forma, uel perfectio, uel alicubi reperta, uel à nobis excogitata. Proinde quemadmodum tempus est mensura fluentium, sic aeuum mensura est existentium. Mensuram, inquam existentibus ad aequata, quemadmodum tempus fluentib. est aequale. Deus igitur si ad fluenta refe ratur est aeuum, sin referatur ad existentia. est super aeuum. Ipsum namque bonum unumque toto ente superius, entibus non aequatur. Varij rerum ordines ad principia uaria, uelut propria oroximè reducuntur. Eiusmodi uerò principia multa quidem, &definit ad principium unum rediguntur in immensum quod quidem est principium super unum, quodque principium disponit principiorum numerum, subigit suum cuique ordinem, metitur rerum ordines sub principijs, metitur principia sub se ipso, earenus unum quodque sub ipso principium est, quarenus accipit id munus ab illo. Et quo illi propinquus est atque similius, ego magis &principium iudicatur. Naturale dicimus quod motum aliquem, uel mutationem quamlibet habetr, uel habere potest. Intellectum igitur mobili ratione superiorem solemus supernaturale aliquid appellare, essentiale tamen. Vnitatem uerò ipsam, quam Plato in Phoedro mentis captit appellat, superessentiale aliquid nominnamus, utroque Deus ipse su perior extat, unde supernaturale &superessentiale uoncatur. Sed munus hoc &illud ratione quadam supernaturali, atque superessentiali possidere censetur. Essentia uerò quaelibet creata, uel rationalis, uelangelica, unitatem quidem illam habet, quae superessentiale quiddam est. Sed id possi dens in essentia, moritò id essentiali tenet proprietare. Habet &intellectum supernaturale munus, sed naturali quadam conditione. Quoniam id habet in essentia, uel potentia quo quomodo mutabili. Solus itaque Deus munus tantum supernaturali, &superessentiali possidet ratione, caetera uerò nequaquam Quemadmodum serenus aër, &haber lutem, &hanc quidem habet lucide, aër uerò nubilus non lucide lucem habet. Densque si anima rationalis coniuncta corpori, corpore aucto, diminu to, usto, secto. non augetur ipsa similiter, non minuitur, non uritur, non secatur, multo minus dius nitas in Christo, utcunque libuit humanitati coniuncta, similiter humanitate patiente compari. tur. Praeterea sicut anima corpori compulata, munera quaedam tribuit corpori, non corporea, ita multoque magis Deus homini se coniungens dona largitur homini non humana. Mirabilia Hicrothei dicta de diuinitate &operibus eius, &excellentia Christi,