Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1045-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Aec autem &nos alibi satis tractauimus, &inclytus praeceptor noster in Thed lonicis elementis supra naturae modum mirabiliter celebrauit. Quae ipse uel à Theologis sanctis accepit, uel artificiosa literarum sacrarum indagatione perspexit, frequenti circa illas exercitatione studioque diuturno, aut etiam diuiniore quadam inspiratione percepit, non solum dicens diuina, sed patiens. Atque ex quadam ad illa compassione, si modo ita loqui licet, ad indocibilem secretamque eorum unionem ac fidem denique consummatus, sed ut plurimas beatas contemplatio nes excellentis ipsius intelligentiae, paucissimis afferamus, haec de lesu in Theologicis elementis summatim collectis inquit. Expositio Hierothei de diuinitate Christi. MARSILIVS. I Arriani similesque Haeretici legissent haec, &similia Hierothei, Dionysijque uerba, &aequo ans mo perpendissent, nisi certè nunquam fuissent, (ut opinor) diuinitatem in Christo creatam po nere, uel secundam. Quanquam &in Paulo Apostolo, &loanne Euangelista, idem nec negligenter, nec ambitiosè legentibus, patere potuerat. Ad primum sanè Deum, tanquam maxime causam atque communissimam pertinet non liaec, aut illa duntaxat, sed omnia facere, omnibus omnia dare, in omnibus omnia operari. Cùm igitur diuinitas ipsa cum Christo communicans in unione personae, prorsus ita se habere; certè prima est Christo communicata diuinitas. Ita uerò se habere extra controuersiam Hierothei &Dionysij dicta declarant. Si omnia praeter Deum, ex partibus quibusdam uiribusque composita sunt, certè Deus omnia faciendo ubique conficit &con ponit. Componitautem in singulis conficiendis multas unius cuiusque partes, in unam formam, in ipso toto perfectam. Per quàm authorem suum, qui est ipsa unitas, pro uiribus imiten tur. Non possunt autem multa conflari prorsus in unum, nisi proportionibus connectantur har monicis. Quod quidam Pythagoras &Plato senserunt. Ac Hierotheus Dionysiusque consentiunt. Et nos in ultimo legum atque Timaeo proportiones harmonicas exposuimus, ad eiusmodi compu lam conferentes. Nominatur autem hic pręter partes singulas tùm totum, tùm etiam totalitas, cut ita dixerim) uel uniuersitas. Totum quidem ubi distinctè loquimur, est partes ipsae simul cun ctae, nec praeterea quicquam. Totalis autem est res quaedam formaque noua ex cunctis ritè conspi rantibus postremò resultans. Ritè uerò conspirant, si &pars alia cùm alia consonet. Et cunctae sint penitus cum forma conficienda concordes. Alioquin nec simul permanet, neque conficitur noua forma, uel conseruatur. Deus interim neque partes, nec ulla partium est, nec totum, nec uniuersi ras. Alioquin aliunde penderet. Verumetiam alia quadam ratione est haec omnia. Quoniam quicquid boni his inest habet &ille. Habet quidem non eodem modo quo illa, ideo nec propriè uidentur ha bere. Possidet autem e minentius atque prius, eminentius, inquam, id est, gradu quodammodo altiore, prius quoque, id est, antequam illa, tempore pariter, atque natura.